DECLARATIO Oliverii Cromwelli Praefecti Exercituum pro REPUB.ET Conſilii ſui Militaris.
NOn eſt id praeſens inſtitutum noſtrum, rem ab initio repetere, rationéſque percenſere, quibus moti & inducti, arma inprimis ſumpſimus, vitamque noſtram & quicquid uſpiam charum fuit, huic Cauſae impendimus. Neque illud impraeſentiarum agimus, quo varias & multiplices divinae Providentiae Diſpenſationes, per quas ducti fuimus, ſigillatim recolamus;2 aut in memoriam revocemus, quoties nobis adſtipulatus eſt Deus, & quàm luculenta benevolae ſuae acceptationis teſtimonia ſinceris immerentium ſuorum ſervorum conatibus adhibuit; interea dum illi multis magníſque difficultatibus colluctabantur, tam belli, quàm domi inter curas & negotia trium Nationum. A Neceſsitate quandoque impulſi, quò melius eandem Cauſam, quam primùm aſſeruere, tuerentur, ad inuſitata & extraordinaria provocare; quae omnia ex ante editis Declarationibus abundè ſatìs innoteſcant.
Poſtquam Deo viſum eſſet, non modò Hiberniam recuperare, Scotiàmque inſuper adjicere, verumetiam ad Wigorniam non ſine ſingulari Numinis praeſentiâ, & quadam Emphaſi Providentiae Populi ſui partes agere; unde non levis Pax in iis Nationibus ſequuta erat, & Anglia perfectae quieti ieddita; Adeóque Parlamento pulcra ſeſe obtulit occaſio de Repub. bene merendi, tantíque ſanguinis & ſudoris, támque ſumptuoſae ſementis vindemiam & meſſem populo retribuendi, juſtaeque libertatis tam in Civilibus quàm in Spiritualibus conſtabiliendae; quae quidem & officia, & promiſſa ſua, & mirabilia, quae Deus pro iis operatus erat, jure meritóque poſtulabant. Non levis dolor viros cordatos, & beneaffectos inſedit, dum indies animadverterent, quàm frigidè & lentè haec procederent; ideóque ad Exercitum contendebant, adjutrices ejus manus implorantes, quò meliùs in poſterum eorum rebus conſuleretur. At cùm Exercitus ad ſe iis immiſcendum, quae ad Civilem Curiam propriiſſimè ſpectant, non niſi illibenter & invitò adigeretur; in hoc tandem3 conſenſum eſt, Excellentiam ſuam, caeteróſque rei militaris praefectos, qui unà ex Ordine & Numero Parlamenti erant, exorandos eſſe, ut Parlamento ſuaſores aſſiſterent & hortatores eorum quae in Regimine depravata erant in melius collocandorum, utque Rei-pub. ſuper Juſtitiae & Rectitudinis Baſi firmandae unicê & ſtrenuè incumberent. Quod cù à nobis factum eſſet, Conſilia maturiùs inita fore ſperantibus, nihil minus à Parlamento exſpectavimus, quàm ut ſpe vanâ lactaremur. At poſt quam cum dolore perſentiſceremus, ab eo moras inutiliter necti, iterum renovavimus noſtra deſideria, ſupplicem libellum ultimo Augusti ei exhibentes, quem licèt id temporis in bonam partem ab iis accipi prae ſe ferebant, gratias hac de re nobis referentes, & Capitula rerum propoſitarum Delegatis à Domo ſuâ perpendenda transmittentes, nihil tamen indè memoratu dignum ſubſecutum eſt, néve talis factus eſt progreſſus, qui ullatenus teſtaretur ſe id ſeriò velle perficere quod rogabatur; quin è contra noſtrorum poſtulatorum certa quaedam averſatio magìs magíſque indies inter eos apparuit, non ſine amarulentia & inimicitia contra Dei Populum ſubinde ſe prodentibus; quae uſque adeò increverant, ut integerrimi illi viri & maximè honorandi, qui tam antè, quàm durante bello, pro Deo bonóque publico tam eminenter ſe totos devoviſſent, ad caetera inutiles in Parlamento facti eſſent, praeterquam unà cum prava Factione conveniendo, ad Autoritatem iis ſuâ praeſentiâ conciliandam, quò meliùs ſuis commodis velificarentur, atque id effectum darent, cui prae reliquis ſtudebant, nempe4 ut Summum Imperium indeſinenter & perpetuò ſibimet continuarent. Atque eundem in finem dicta Factio novae Populi Repraeſentativae diu ſe opponere non deſtitit, donec coacta demum ſchedulam illam ſive Billam in conſiderationem admittere, ut nunc aſtu eluderent quod priùs impedire non poterant, eâ hunc in finem utì fruíque apud ſe ſtatuunt, nempe ut viri ſuorum ſimillimi locis in Domo vacuis ſuccenturientur, adeóque ſuus ipſorum Conſeſſus perpetuaretur. Quod quidem conſilium nonnulli ex eorum praefervidis & promptioribus nequaquam occultabant, quinimo ad ei aſſentiendum alios pellicere ſatagebant; quódque ut effectum ſuum ſortiretur, plurimae Petitiones in diverſis Comitatibus ob Continuationem hujus Parlamenti ab eorum nonnullis, ſi non progenitae fuerint, erant ſaltem enutritae, iiſdémque ſi non ortum, debent tamen incrementum.
Quò hiſce malis obviàm iretur, Ductores Exercitûs plurimi⟨ os⟩ cum nonnullis è Parlamento congreſſus impetrârunt, in commune deliberaturi, quâ commodiſſimâ ratione praeverterentur. At poſtquam omnes noſtri conatus irriti facti eſſent & fruſtranei, Exercitui tandem pro comperto erat, ſicut omnibus prudentibus & aequis rerum aeſtimatoribus manifeſtum eſſe confidunt, Parlamentum hoc per nonnullorum pravitatem & corruptelas, aliorum perverſas ſuſpiciones, plurimorum incuriam & negligentias, ea minimè praeſtiturum, quae Deus, Populúſque ſuus, totáque Natio ab eo multum diúque exſpectârant; quinimo fore, ut haec Cauſa, cui plurimum benedixit Dominus, quámque ſuo ſuffragio ſaepius comprobavit,5 ſub eorum manibus langueſceret, & ſenſim expiraret; Vitáque, libertates, & ſolatia populi ſui in inimicorum manus traderentur.
Quibus omnibus ab Exercitu, & Conſultioribus Populi hujus Nationis ſeriò moeſtéque perpenſis, & fuſis ad Deum precibus ut ſapientiam cordibus noſtris inſpiraret, greſſúſque dirigeret, officii noſtri eſſe duximus, qui tantum potentiae & praeſentiae divinae unà nobiſcum euntis experti ſumus, efficaciora aliqua remedia perquirere, ad eam Cauſam tutandam, in qua boni & cordati viri hujus Reipub. tam diu colligati fuere, & ad Juſtitiam unà cum Pace in his Nationibus conſtabiliendam.
Poſt multas altercationes neceſſarium adjudicatum erat, & in hanc ſententiam itum, quòd ſumma rerum & Autoritas ſuprema, ad viros bene notos, rimentes Dei, & ſpectatae integritatis, à Parlamento deferretur, Reipub. regimine pro tempore illorum fidei concredito; quae ratio expeditiſſima viſa eſt, ad protegendum Dei populum, eíque vires addendas, ad Legem reformandam, & Juſtitiam unicuique ci•ra reſpectum adminiſtrandam. Atque indè ſpes affulgebat Populum poſſe Monarchiam obliviſci, atque intelligere quid è re ſua foret in futuris Parlamentis eligendis, atque ità demum Regimen ſuper verâ Baſi firmaretur, abſque periclitatione glorioſae hujus Cauſae, vel Exercituum Ope, qui in illius defenſionis diutiùs alerentur.
Et cû adhuc immoti perſiſteremus, nulli operae parcentes, quò minùs ad extraordinaria recurratur, à viginti circiter è Parlamenti numero impetravimus, ut collationem nobiſcum inſtituerent, quibuſcum Neceſsitatem6 & aquitatem eorum quae à nobis proponebantur, liberè & amicè diſceptavimus; & liquidò evicimus, ea fuiſſe, non Decretum illud five Actum, quod ſub incude & prae manibus eorum tunc erat, quae maximè probabiliter tale quippiam erant productura, quod ſimilitudinem aliquam & conformitatem illi Operi haberet, cujus fundamenta ipſe Deus locavit, & adhuc in mundo exequitur.
Quae tamen cùm ſurdis auribus exciperentur, atque ex altera parte proponeretur conſultiſſimum eſſe praeſens hoc Parlamentum continuare, à quo bona omnia rationabiliter exſpectari poterant, & cûm hoc vehementer urgeretur, plurimum hinc roboris noſtrae ſententiae acceſſit, quam priûs imbiberamus, id quod ab iis dictum erat non ex Amore Repraeſentativae profluxiſſe, ſed ut eam privatis ſuis rebus accommodarent, dum alios in abſentium relictas provincias cooptando, Imperium ſibimetipſis prorogarent, atque hunc in ſcopum conſilia ſua collimâſſe.
Cum hac de re apertè cum iis ageretur, & diſertis verbis reſponderetur, neque Nationem, nec Probitatis Cauſam, néve noſmetipſos talibus artificiis velle deluſum iri; dies craſtinus poſt meridiem alteri conventui datus eſt, quò melius utrinque ſatiſfactum foret; pollicentibus iis è Parlamento, qui tunc aderant, eorum conatus minimè defuturos, nè interea temporis quicquam à Parlamento decerneretur, quod antedicta Propoſita intercipere poſſit aut evacuare.
Nihilominus tamen Parlamentum proximo manè in praedicto ſuo Acto procudendo ſolito magìs feſtinabat, nemine omnium qui interfuere contranitente, quin & adjuvantibus nonnullis, ex eorum numero, qui nocte praecedente fidem ſuam nobis in contrarium obſtrinxerant. Et nunc ad extrema ſuffragia ultimámque diſquiſitionem deventum erat, de iſthoc Acto figendo & ratum faciendo, quo facto, omnia quae à nobis propofita erant incaſſùm eſſent, omníſque iis aditus ad juſtum in Parlamento examen praecluſus.
Ad quod antevertendum, omniáque quae exinde ſequutura erant mala, unde periculum bonis omnibus, & huic glorioſae Cauſae imminebat; quae, metuendum erat, nè uno ictu ſucciſa decumberet, atque hae Nationes novis motibus agitarentur, quo tempore hoſtes extranei ſuis occaſionibus invigilant noſtris infortuniis libenter fruituri, & nonnulli bella nobiſcum actu gerunt; extremâ cogente Neceſsitate inviti admodum & reluctantes huic Parlamento finem impoſuimus. Quod tamen, utì ſperamus, ex ſincero corde fecimus, Cauſam hanc noſtris Nominibus, vitae, familiis, rebúſque quantumvis clariſsimis, anteferentes; certò nobiſcum ſtatuentes, Viros ſpectatae fidelitatis, & probitatis Reipub. gubernaculo admovere; credentes, ſicut nemo ſapiēns exſpectat uvas è ſpinis decerpere, ità ſperabunt boni hujuſmodi viris ad regendum Electis & Evocatis, fore, ut fructus juſtae reformationis diu multúmque precibus petitae, Deo benedicente, ſuo tempore colligantur; in eorum omnium refrigerium, qui magnis votis haec ſuſpirârunt.
Multò plura potuimus congerere, ſi id à nobis ageretur, aliis inſpergendo labem, & malam Rei-pub. adminiſtrationem palàm Omnibus propinando, aequitatis & juſtitiae nomen Actionibus noſtris comparare. Sed iis ſuperſedentes, in hoc tantummodo deſinemus, quòd ſicut Neceſsitate & Providentiâ praeeuntibus, ad ea ducti fuimus, quae modò fecimus, ultra ſupráque cogitata noſtra & deſideria: ità quod reliquum eſt magni hujus Operis, in eo exequendo, totos nos Domino & coeleſti ſuae benedictioni reſignamus, & ſemper reſignabimus; palàm profitentes, nos nè unum momentum poſſe conſiſtere, ultra quàm ipſe pedes noſtros firmaverit: multò minùs ea de quibus adhuc mentio facta fuit, quorum meſſis in ſpe & herbâ viridi, abſque illius ope & adminiculo poſſe perficere. Quocirca omnes & ſingulos publicè & ſolenniter obteſtamur, ab iis id exſpectantes, quòd ſicut Dominum in eorum ruinam provocare nollent, ità illum exitum, ad quem ipſe res deducturus eſt, praeſtolarentur: útque quietis & ſedatis animis negotia ſua pertractarent, in quibus obeundis Protectionem & Securitatem, per Dei aſſiſtentiam, iis pollicemur.
Quantum ad eos, qui timorem ſuum & Amorem erga Dei nomen profitentur, quandoquidem ut plurimum eorum gratiâ & juſtitiae cauſâ in his perpetrandis vitae noſtrae pericula inivimus, ab iis petimus, ut apud Dominum nocte diéque pro nobis intercederent, quò ab eo gratiam obtineamus. Et cùm ſaepius Nominis ejus mentionem fecimus, nè vel tantillo dedecore illud afficiamus, quae res nos ad extremum everteret, & inſignem pietatis profeſsioni maculam affricaret.
Eos itaque hortamur, ut cum omni ſubmiſsione animi, manſuetudine, juſtitiâ, charitate, ad ſeinvicem, & erga genus humanum, ſeſe gererent; indè facturi ut ignorantia ſtultorum, eos falſi incuſantium, obmuteſcat; utque penitùs cognoſcerent, ſe ex his nuperis magnis & glorioſis Diſpenſationibus, in quibus Deus tam mirabiliter ſe conſpiciendum dedit, tanta haec per ſudorem & ſanguinem filiorum ſuorum operatus, eò firmiûs teneri & obligari, ad vitam ſuam in ſapientia & amore Chriſti ità ordinandam, ut dum viderint alii Chriſtum, non verbo tenus magìs quàm reapſe, iis ineſſe, honos & reverentia piae ſuorum profeſsioni aliunde concilientur.
In animo nobis eſt, intra breve particulatim magìs & expreſsè monſtrare fundamenta hujus facti, & copioſiùs exponere tam inſignis mutationis & Actionis cauſas, quibus hac in chartula tantummodo digitum intendimus.
Atque ultimò declaramus, quòd omnes Judices, Vice-comites, Juſticiarii pacis, Praetores, Ballivi, Commiſsionatus, & Commiſſarii, caeteríque civiles officiales, & Miniſtri publici quicunque intra hanc Rem-pub. vel aliquam ex ejus Ditionibus, in officiis & reſpectivis ſuis muneribus obeundis progrediantur; omnéſque & ſingulae perſonae, cujuſcunque gradûs fuerint, eandem iis obedientiam praeſtanto, quam durante Parlamento praeſtitere.