PRIMS Full-text transcription (HTML)
titlepage
J. 〈…〉
JA〈…〉 LIN〈…〉 RES〈…〉
SEMINAR〈…〉 ET SCIEN〈…〉 Compendiosa. 〈…〉aliam) linguam, un〈…〉 omnium fundamenti〈…〉 titulis centu〈…〉 com〈…〉
[printer's ornament
HANOV〈…〉 Typis & Sumptibus JA〈…〉Anno M. D〈…〉
titlepage verso3

JANUA LINGVARUM RESERATA.

De Introitu.

  • I SALVE LECTOR amice.
  • 2 Si rogas, qvid sit eruditum esse? Responsum habe; Nosse Rerum differentias, et posse unum qvodqve suo de signare nomine.
  • 3 Nihil ne praeterea? Nil certe qvidqvam.
  • 4 Totius eruditionis posuit fundamenta, qvi Nomenclaturam Naturae et Artis perdidicit.
  • 5 Sed id difficile forsan?
  • 6 Est, si invitus feceris, aut praeconcept� opina. tione teipsum terrueris.
  • 7 Tandem, si qvid asperitatis erit, initio erit.
  • 8 Annon et literarum ductus puellis primo intuitu mira portenta videntur?
  • 9 Ast ubi paululum impenderint operae, lusum esse animadvertunt.
  • 10 Idem in omni re evenit, ut adspectu exteriore operosa appareat.
  • 11 At si aggrederis, nihil est, qvod non cedat, et se subdat ingenio.
  • 412 Qvi cupit, capit omnia.
  • 13 Agedum itaqve qvisqvis es, sperare ego te jubeo, desperare veto.
  • 14 En vide exiguum hoc opusculum.
  • 15 H�c tamen universum mundum, Latinamqve Lingvam, (velut in breviario,) ostendam.
  • 16 Tenta qvaeso: evolve et edisce aliqvot has pagellas!
  • 17 Facto hoc, oculatum te ad omnia humanitatis studia reips� comperies.

II. DE ORTU MUNDI.

  • 18 Deus omnia creavit ex nihilo.
  • 19 Principi� enim expandit vastissimum spatium, (ubi coelum et terra existunt.)
  • 20 Et complevit id tenebricos� qvadam, et informi caligine.
  • 21 Ex qv�, tanqvam materi�, figuravit creaturas corporeas, distinctas formis, et vestitas Accidentibus variis, prout cujusqve Ideam intra se conceperat:
  • 22 implantavitqve cuiqve Naturam suam, id est, Vim observandi assignatum locum, modum, genusqve suum.

III. DE ELEMENTIS.

  • 23 Ante omnia vero confusum istud Chaos, juxta densitatis et raritatis gradus, in qvatuor species separavit.
  • 24 Tenuissimam, subtilissimamqve partem fecitinterleaved pageinterleaved page5 lucidam et calidam, et appellavit Ignem, seu Lucem.
  • 25 Aliam iterum tenuem, pellucidam, et tepidam, dixit Aerem.
  • 26 Tertia portio fluida et frigida fuit, Aqva.
  • 27 Sub qv� mansit sedimentum crassum, Limus, seu Terra.
  • 28 Atqve haec sunt simplicia corpora, ex qvibus composita (mixta) exsurgunt.
  • 29 Omnia enim reliqva ex his constant.
  • 30 Qvippe ex iis generantur, iis nutriuntur, in eadem, dum corrumpuntur, resolvuntur.

IV. DE FIRMAMENTO.

  • 31 Astra sunt, ceu lampades in aethere suspensae, ut indesinenter circumcirca rotatae, lumine suo tenebras illuminent, cursu autem temporum vices dimetiantur.
  • 32 Planetae sunt septem, qvisqve in suo Orbe.
  • 30 Infimaest Luna, qvae, prout nobis illustrem sui medietatem exhibet, incrementa et decrementa pati videtur, retardationeqve su� Menses efficit.
  • 34 Sol revolutione su� dies definit.
  • 35 Ortum ejus praecedit Aurora et diluculum, qvum diescit et lucescit.
  • 36 Occasum seqvitur Crepusculum, qvum vesperascit et noctescit.
  • 637 Ascendens ad nostrum Zenith, facit Ver, rursumqve descendens, Autumnum (et utrobiqve; AEqvinoctium.)
  • 38 Imus dat Brumam, orditurqve Hiemem: Summus Solstitium, inchoatqve AEstatem: Ubi Sirius (Caniculaestella) excitat aestum.
  • 39. Mercurius eum in epicyclo suo circuit, citius qvam semianno: venusta Venus sesqvianno,
  • 40 Hanc mane Luciferum (Phosphorum) vesperi Hesperum vocant.
  • 41 Mars ignito jubare periodum suam biennio ferme percurrit: splendidus Jupiter annis duodecim: gelidus Saturnus pene triginta.
  • 42 Eclipses (obscurationes) Luminarium fiunt propter interpositionem tertii, et obumbrationem.
  • 43 Stellae; fixae cum octav� sphaer� aeqvaliter progrediuntur, sed inaeqvaliter coruscant. 〈…〉〈…〉interleaved pageinterleaved page7〈…〉〈…〉8〈…〉〈…〉interleaved pageinterleaved page9〈…〉〈…〉

V. DE IGNE.

  • 44 Incendium ex qvavis scintill�, si permittis, oritur
  • 45 Nam qvidqvid ignem concipit, id primum gliscit: dein ardet: tum flagrat et flammat: postremo crematum redigitur in favillas, et cineres.
  • 46 Lignum ardens, Torris appellatur: extinctum Titio: particula ejus Carbo; et qvamdiu candet, Pruna
  • 47 Sumus ardens, flamma est: camino adhaerens, fuligo.

VI. DE METEORIS.

  • 48 Vapores aqvosi perpetuo sursum feruntur.
  • 49 Ex his densatis fit nubes: aut, si haec deorsum labitur, Nebula.
  • 50 Inde pluit, ningit, grandinat.
  • 51 Pluvia destilat lente, Imber dense: Nimbus impetuose.
  • 52 Hic, si inter destillandum gelascit, fit Grando: si incalescit nimium, Uredo, seu Rubigo.
  • 53 Pruina, est congelatus Ros: stiria, stilla rigens
  • 54 Nives segetem operiunt, ne a gelu, vel glacie algeat.
  • 55 Aura lenis cum spirat, focillat nos: Ventus vehemens cum flat,10 qvatit, prosternit, et proterit, qvoqv� se vertit.
  • 56 Cardinales sunt; Subsolanus (Orientalis) Auster (seu Notus, Meridionalis) Favonius (Occidentalis) Aqvilo (seu Boreas, Septentrianalis.)
  • 57 Turbo, et Circius in gyrum se circumagunt.
  • 58 Exhalationes sulphureae incenlae edunt Fulgura (Fulgetra) et Chasmata.
  • 59 Et tum caloris cum frigore pugna Tonitrua ciet, cum fragore terribili.
  • 60 Emicans inde flamma, Fulmen numcupatur:
  • 61 qvod sive sit urens, sive discutiens, moment� se dissipat, et qvidqvid e� icitur, corruit.
  • 62. Cum fulgurat, tonat, fulminat, qvis non attonitus pavescat?
  • 63 Cometa nunqvam sulsit, qvin sterilitatem inureret (terries) aut infectionem.
  • 64 Iris matutina (ut et Halo) nubilosam, vespertina serenam tempestatem, (sudum) nunciat.

VII. DE AQVIS.

  • 65 E laticibus scatentes saliunt Fontes, unde Rivi manant.
  • 66 Ex his colliguntur fluvii, et deniqve Flumina, jugiter intra ripas scas decurrentia.
  • 67 Ast sicubi profluvio et decursu carent, tument, et in stagna se diffundunt.
  • interleaved pageinterleaved page1168 Paludes sunt scaturigines sine fluxu.
  • 69 Torrentes, sunt aqvae pluviales rapide defluentes: a qvibus fiunt exundationes, et diluvia.
  • 70 Aqvam, ubi fluit, Fluentum; ubi gyratur, Gurgitem et Vorticem; ubi seipsam absorbet, Voraginem (barathrum;) ubi expers fundi est, Abyssum dicito.
  • 71 Si qvid ei mergis, emerget: sed claram turbari, qvid refert?
  • 72 Bullo sit a stillante Gutt�.
  • 73 Mare salsum est, muriae instar:
  • 74 ubi Tellurem terminal, Sinus, et promontoria, et isthmi sunt:
  • 75 Undae ejus ab intraneo aestu sex horis fluunt ad littora, refluuntqve reciproce, cum sonitu horribili: maxime intra freta.
  • 76 In boreali Plag� Oceanus est glacialis.

VIII. DE TERRA.

  • 77 Terrae superficies alicubi uda est et uliginosa, alicubi arida et petrosa.
  • 78 Non nullibi planities, alibi montes et valles, ac convalles, tumuli et depressa (loca,) Hiatus, Antra et Speluncae, conspiciuntur.
  • 79 Colles et clivi, cacumen versus euntibus acclives sunt, declives retro.
  • 80 Terrae motus fit a subterraneis flatibus, qvi si prorumpunt foras, labes fiunt.
  • 81 Glebam si teris et frias, Pulvis erit: si diluis, Lutum.

IX. DE LAPIDIBUS.

  • 82 Lapis comminutus, Arena est: qvae si crassior,12 Sabulum et Glarea vocatur.
  • 83 Saxa humi jacent, (sive extant, sive delitescunt) Cautes eminent.
  • 84 Scrupulus calceo illapsus, n� eximatur, urget
  • 85 Cote acuimus obtusa, silice elidimus ignem, Lydio (lapide) metalla probamus.
  • 86 Tophus arenosus et scaber est
  • 87 Alabastrites candidissimum marmor.
  • 88 Magnes se obvertit Septentrioni directe.
  • 89 Gemmarum pretiosiisima est Carbunculus: secunda ab ill� Adamas, tum Rubinus, Saphirus, Smaragdus, Jaspis, etc. qvi angulari micant.
  • 90 Haematites, Alectorius, Bufonius, seqviores sunt.
  • 91 Uniones (Margaritae) in conchis reperiuntur.
  • 92 Corallia sunt arbusculae marinae ramusculi.
  • interleaved pageinterleaved page1393 Vitrum Crystalli similitudinem habet, non duritiem: scinditur Smyrite.

X. DE METALLIS.

  • 94 Metalla e fodinis eruuntur: e qvibus, qvia et liqvescunt et spissantur (consistunt) varia conflantur.
  • 95 Aurum est perfectissimum: qvia purissimum et ponderosissimum: praesertim obryzum.
  • 96 Clibano si vel centies immittas, ne hilum substantiae deperdit.
  • 97 Argentum huic proxime accedit, qvum purum putum est: sed habet scorias, qvae amburuntur.
  • 98 Ferrum, ut ut durissimum, ferrugine arroditur: conduratum aliqvoties Chalybs dicitur.
  • 99 Cupro adhaeret aerugo.
  • 100 Orichalcum, est Cadmi� tinctum aes: fundi tantum potest ob friabilitatem.
  • 101 Electr� stannum, et h�c plumbum, mollius et vilius est.
  • 102 Argento viv� (hydrargyro) nihil mirabilius: liqvidum est, nec tamen madet;
  • 103 Nam sive id super aliqvid effundas, sive ei aliqvid immergas, sive aspergas, nihil madescet.
  • 104 Sal, Alumen, Vitriolum, Nitrum, Sulphur, Bitumen, Naphtha, Cerussa, Creta Rubrica, Cin14nabaris etc. Succi minerales dicuntur.

XI. DE ARBORIBUS, ET FRUCTIBUS.

  • 105 Planta, fibris Radicum humorem imbibens, alescit.
  • 106 E� destitute flaccescit, marcescit, arescit.
  • 107 Stirps dicitur qvatenus se in Ramos, et ramusculos et frondes pandit:
  • 108 his desectis, Trunci et Caudicis et Stipitis nomen habet.
  • 109 Extrinsecus Cortex, intus Libri sunt (qvi dum virent, glubi possunt) Medulla est intima.
  • 110 Arboribus folia delabuntur, et recrescunt; praeterqvam gummosis, qvae continuo (usque et usqve) vernant, ut Buxus Taxus etc. III Pomus (Malus) Pyrus, Ficus, Olea, sativae sunt: Fraxinus, Fagus, Alnus, Ornus, sylvestres,
  • 112 Illae omnes fructiferae: harum pleraeqve steriles, ut Betula, Populus alba, Populus nigra.
  • 113 Qvaedam umbriferae sunt: nominatim Tilia, Platanus, Ulmus et caeterae latifoliae.
  • 114 Salix dat Vimina, qvorum contextu Corbes et crates fiunt.
  • interleaved pageinterleaved page15115 Abies procera est, ut et Picea, Larix, Cupressus, Cedrus.
  • 116 Palma, si curvatur, eo validius in sublime nititur.
  • 117 Gemma hians protrudit florem, sed in Fico grossulum) flos Fructum: qvi ubi maturuit, carpitur, aut decutitur, aut per se decidit.
  • 118 Qvidam sunt praecoces, alii serotini, alii perennes, (ut Juniperi baccae) Eduntur autem vel recentes, aliqvando cum termite devulsi) vel vieti, vel fracidi.
  • 119 Cerasa oblongis petiolis, pendent: Amarylla breviusculis.
  • 120 Mespila sunt lanuginosa; Pruna (Damascena, Armeniaca, Persica, Cerina, Nana, sylvestria) officulata.
  • 121 Putamen amoveat, et Nucem (si cassa non est) frangat oportet, qvi Nucleum esse vult: sive sit Juglans, sive Avellana (qvam fert Corylus) sive Tribulus, sive Amygdalum.
  • 122 Suber et Ilex glandes, Qvercus etiam gallas, Pinus strobilos, Cornus corna, Laurus, Acer, et Sorbus sylvestris, baccas serunt.
  • 123 Sorba, Siliqvae et Cotonea (Cydonia) Aurantia, Citrea, Limonia, et Punica (granata) mala, stipant (adstringunt): Ficus, Fraga, Mora, (mora Mori) mora Rubi Idaei; mora Myrti (myrtilli seu Vaccinia) laxant.
  • 16124 Tus, Myrrha, Mastyche, Camphora, Resina, Pix, gummi sunt. arborum certarum, qvin et Succinum ut serunt.

XII. DE HERBIS.

  • 125 Herba cauli vel Scapo excrescens (Ocymum, Cucumeres, Pepones, Melones, Cucurbitae, ocyssime crescunt) emoritur qvotannis: praeter Sedum, (simper vivum) et Vincam pervincam, qvae perennant.
  • 126 Rapum, Napus, Pastinaca, (Carota) Siser, Raphanus major, Raphanus minor, Brassica, Spinacia, Crambe, Atriplex, Scolymus, Petroselinum, Nasturtium, Olera vocantur.
  • 127 Fruges sunt, qvae in Culmum (calamum) surgunt, et spicas, (sive aristatas, sive muticas) ferunt, Glumis autem granum fovent, ut Oryza, Zea (Ador) Milium, Panicum; frumentum Saracenicum, frumentum Indicum.
  • 128 Legumina vero siliqvis et valvulis, ut in Faba, Piso, Ervo, Cicere, Lupinis, Vicia, Lente, videre est.
  • 129 Sed qv� fit, ut Triticum in Siliginem (secale) imo in Zizania et Lolium, Hordeum in AEgylopem, Avena in avenam fatuam, degeneret?
  • 130 Farrago, pecoris caus� seritur.
  • 131 Bulbosa sunt; Allium, Cepa, Porrus, Scilla, Colchicum.
  • 132 Aromata sunt; Piper, Zingiber, Cedoaria, Cinnamomum, Nux myristica, Macer, Caryophylla, Crocus, Acorum, Cointerleaved pageinterleaved page17riandrum, Anisum, Anethum, Cuminum, Sinapi.
  • 133 Odoriferae et coronariae (e qvibus corollas, serta, et servias vient) sunt Amaracus, (Sampsuchum, Majorana) Amaranthus, Bellis, Caryophyllus, Lavandula, Poeonia, Rosa, Rosmarinus, Tulipae, Lilia, Violae, Serpillum, primula veris etc.
  • 134 Gramini accensentur, Muscus, Carex, Polygonum, Betonica, Trifolium, Cytisus, Plantago, Millefolium, Convolvulus, Consolida, Malva, Lappa, Urtica, Ebulus, Prunella, Artemisia, Erica, Ruscus; et aqvatiles, Alga ac Lehs palustris.
  • 135 Aconitum, Cicuta, Napellus, venenatae sunt:
  • 136 sed papaveris capitulum vulneratum, distillat Opium, qvod vim habet soporandi et stupefaciendi.
  • 137. 〈…〉18〈…〉interleaved pageinterleaved page19〈…〉〈…〉20〈…〉〈…〉interleaved pageinterleaved page21〈…〉〈…〉22〈…〉

XIII. DE FRUTICIBUS.

  • 138 Sambucus, Ribes, Rubus, rubus Idaeus, Hedera, Ligustrum, Glycyrrhiza, Balsamum, solanum, spinosusqve Paliurus, et sentis, frurices cluent.
  • 139 Arundines, Cannae, et Junci in palustribus proveniunt.
  • 140 Ex scirpo enodi (cui typhae innascuntur) tegetes conficiunt.
  • 141 Boleti, Tubera, Capreolini, et Ruffuli inter fungos praestantissimi sunt.

XIV. DE ANIMALIBUS: ET PRIMO AVIBUS.

  • 142 Quidqvid vit�, sensu, et motu praeditum est, Animal est.
  • interleaved pageinterleaved page23143 Alites volant: Aqvatilia natant (illae pennis, haec pinnis.) Qvadrupedia currunt, reptilia repunt
  • 144 Volucres sunt bipedes, (Manucodiatam esse apodem dicunt (et plumatae, et rostrae: (except� vespertilione, qvi pilosus, et dentarus.)
  • 145 Rostro colligentes grana, ingluviem referciunt: nulla mingit.
  • 146 Procreationis caus� nidos struunt: Halcyon in ipso pelago nidulatur
  • 147 Tum pariunt ova (qvae subter te st� albumen et vitellum (luteum) occultant) iisqve incubantes pullos excludunt, qvi, dum pipiunt, pipiones dicuntur.
  • 148 Rapaces sunt, vultur, Milvus, Accipiter, falco, nisus: qvae ungvibus uncis Turtures, aliasqve innocuas dilaniant.
  • 149 Noctua noctu (non sublustri solum, sed et illuni) tuetur, interdiu caecutit, ut et aliae nocturnae: Bubo, Asio, seops, Aluco, Ulula, Strix, caprimulgus.
  • 150 Phasiani, Otides (Tardae) Tetraones (Vrogalli,) Meleagrides (Gallopavones,) Capones, Attagenes, Perdices in deliciis habentur.
  • 151 Olor (Cycnus) Fulica, mergus, Querqvedula, Onocrotalus (Pelecanus) et aliae aqvaticae, palmipedes sunt: nulla pennipes.
  • 24152 Sturni gregatim, sed absqve ordine, Grues valde congrue, Ardeae admodum excelse volitant.
  • 153 Canorae sunt, Acanthis, Alauda, Acredula (Luscinia, Philomela) Carduelis, Fringilla, Galgulus (Galbula) Merula, Linaria.
  • 154 Palumbus, [Palumbes] et Livia sunt columbae ferae.
  • 155 Merops, Upupa, Picus, Ficedula, Rubecila [Erithacus] Curruca, Rubecilla [Phaenicurus] vermibus vescuntur: ut et Vanellus fortasse.
  • 156 Trochilus, et parvus Parus ridicule se struthioni compararent.
  • 157 Turdus sibi ipsi exitium cacare dicitur: quia, qvod conspurcat, hinc Viscum pullulat. unde viscum, [viscus] id est, aviarium gluten.
  • 158. Coturnix curtam habet caudam, Motacilla suam indesesse motat, Pavo suam ocellatam dispandens superbit.
  • 159 Cassita cirrum, Gallus cucuriens in suo sterqvilinio cristam erigit.
  • 160 Anser [gansa] (qvem turundis saginant;) gingrit, Anas tetrinnit, Gallina gracillat, glocitat, et gluctit: Corvus crocitat, Aqvila clangit, Ciconia crepitat. (glotorat,) Cuculus cuculat, Pica garrit, Monedula (graculus) fringulat, Cornix cornicatur, Hirundo trinsat, Passer fritinnit, aut minurit.
  • 161 Caeterum Psittacus articulatas voces conformare svescit.
  • interleaved pageinterleaved page25162 Phoenix, Gryps, Harpyiae, figmenta sunt

XV. DE AQVATILIBVS.

  • 163 Pisces Lympham ore immissam branchiis emittunt.
  • 164 Sqvamosi sunt vivipari, glabri ovipari.
  • 165 In illis mares habent lactes, foeminae ova.
  • 166 Fluviatiles sunt, Sturio (Acipenser,) Huso (Esox,) Amia exos, Angvilla lubrica (qvam si capessis, elabitur) Capito, Mullus (Barbus,) Trutta (Aurata) Thymallus, Mugil, Alburnus, Gobius, (Fundulus) Mustela, Cobitis barbatula, Cobitis aculeata, Rutilus, Foxinus, Apua, Cothus.
  • 167 Piscinales; Carpio (Cyptinus) Lucius (Lupus) Coracinus, Perca, Tinca, Oculata (Melanurus.)
  • 168 Marini; Salmo, Muraena, Muraenula, Fluta, Congrus; Raja, Ostrea, et varia monstra.
  • 169 Halece salitas in Tinis, passas vero, ut et sole tostos Passeres, in fasciculis nobis adserunt.
  • 170 Asellus: nisi probe contusus, esui non est.
  • 171 Delphinus pernicitate, Balaena (Cetus) magnitudine omnibus anteit.
  • 172 Cancer et cammarus (Astacus) cum chelis suis.26 prorsum et retrorsum gradiuntur.
  • 173 De Murice (conchilio) purpura comparatur.

XVI. DE JUMENTIS.

  • 174 Jumenta, sunt animalia do mestica, nos juvantia.
  • 175 Gibbosus enim Camelus vehiculi vicem praestat
  • 176 Eqvus jub� insignis, etsi ferox indole, domatur tamen, ut sessori obtemperet; (de qvo infra)
  • 177 Effrenis nihilominus efferatur, eumqve dejicit (pessum dat) aut calcitrando ferit.
  • 178 Cantherius factus hinnire desistit.
  • 179 Dum pullns est, ungulis ejus soleae non applicantur.
  • 180 Pandus asellus ab agasonis fuste rudir.
  • 181 Taurus cum paleari pendulo boat, et mugit: Agnus balat.
  • 182 Vervex, est aries, cui scrotum ademtum: vexatus arietat.
  • 183 Caper, est castratus hircus, haedo nondum est aruncus.
  • 184 Porcus grunnit, et non ruminat, utut bisulcus: non castratus, dicitur verres, exsecta sus majalis.
  • 185 Porcelli suinterleaved pageinterleaved page27men scrofae sugunt.
  • 186 Canis cum catulis allatrat advenam, propinqvantem mordet vel clanculum.
  • 187 Si irrites, distent� rictu ringitur: si percutias, qviritatur.
  • 188, Rabie correptus, discurrit passim, et in qvod irruit, laniat, hydrophobumqve reddit.

XVII. DE FERIS.

  • 189 In amoenis nemoribus, aut secus sylvarum saltus pastae ferae, repetunt sua lustra (spelaea) et latebras.
  • 190 Elephas [Barrus] belluarum maxima, barriens, qvia crura sine flexu habet, proboscide (promuscide) pabulum attrahit.
  • 191 Monoceros (Vnicornis) abditissima deserta, inhospitaqve tesqva incolit.
  • 192 Rhinoceros osseis sqvamis indutus est.
  • 193 Alcis tergus secando est impenetrabile.
  • 194 Villosus Ursus murmurat, et uncat.
  • 195 Pardus (Panther) qvod terno saltu non prehendit, mittit.
  • 196 Tigris ferocitate omnes superat.
  • 197 Lynx maculosa visu pollet.
  • 28198 Cervum cornua non gravant, qvamvis grandia: agilis est, et longissimi aevi: rancet qvandoqve.
  • 199 Non absimilis huic Dama, sed minor: item caprea, (Dorcas) cujus masculus Hinnulus est.
  • 200 Capricornus (Ibex) et Rupicapra praeruptas rupes scandunt.
  • 201 Bubalus (Bison) et Urus feri boves sunt.
  • 202 Leo armis hirtis, formidolose rugit.
  • 203 Vulpes ineunte vere glabrescens fit depilis [alopeciam patitur] gannit; nunqvam cicuratur
  • 204 Lepore nihil timidius: qvidqvid strepit, aures arrigit, aut se proripit, et ad dumeta confugit: dum capitur, vagit.
  • 205 Cuniculus fodicando cuniculos, Talpa grumos facit.
  • 206 Herinacio (echino) et hispidae Hystrici aculei sunt pro pilis.
  • 207 Simia operum nostrorum imitatrix est, ut et Cercopithecus
  • 208 Glire et Mele nihil somnolentius
  • 209 Viverra, Mustela, Martes, Martes Scythica, Mustela Alpina, Mus Ponticus etc. pelliceis conveniunt.
  • 210 Sciurus Sorex, Cricetus etc. foramina sibi cavant.
  • 211 Sed Mus penuaria perreptans, Catis (Felibus) aut muscipulis subinde praeda fit.

interleaved pageinterleaved page29XVIII. DE AMPHIBIIS, ET REPTILIBVS.

  • 212 Amphibia sunt, Castor (Fiber) Lutra, Rana coaxans, Testudo, Bufo, Rubeta, et Crocodilus: qvi inter manducandum maxillam (mandibulam) superiorem movete etc.
  • 213 Serpentia, exuviasqve deponentia sunt; sibilans angvis (Coluber) Hydra (Natrix) Caecilia, Aspis, Dipsas, Ptyas, Vipera, Excetra etc.
  • 214 Draco ips� halitu, Basiliscus obtutu necat.
  • 215 Lacerta, Seps, Stellio, Salamandra, Scorpio, pedibus ambulant.
  • 216 Limaces sun Cochleae sine testa.

XIX. DE INSECTIS.

  • 217 Insecta sunt primo varii vermes: e qvibus Lumbrici fimeta, Erucae plantas, Teredines (cossi) ligna, Tineae vestes, Blattae libros, Convolvuli (Volvoces) vites, Gurguliones (Curculiones) frumenta, corrodunt.
  • 218 Lendes, Pediculi, Pulices, Culices, Cimices, Acari, nos ipsos infestant: qvin et Ricini ac Hirudines (sangvisugae.
  • 219 Bombyces sericum: Apes bombilantes favos mellis (qvod Fuci depascunt) conficiunt,30 examen, ut novam coloniam, emittentes.
  • 220 Crabrones et Vespae, acuto sunt aculeo.
  • 221 Oestro (Tabano, Asilo) percitum pecus subsilit.
  • 222 Scarabaeorum et locustarum genera complura sunt: qvaedam edulia.
  • 223 Bruchi et Canthari, Canrharides, Cantharides rubeae, et Scarabaei cornuti, et Papiliones, et Cicindelae [Lampyrides] et Hepioli [pyraustae] etc: volatiles sunt: Fullo, Scolopendra, Cenripes [Multipeda] Coniscus, Porcellio, Tipula etc: reptant
  • 224 Cicada foris, Gryllus domi, cantillant.
  • 225 Formica pusilla est, sed actuosa, semper festucas et micas fert.
  • 226 Aranea [Araneus] araneum nexat.

XX. DE HOMINE.

  • 227 Princeps animantium, Homo, Mundi epitome, vagiens nascitur.
  • 228 Hunc genitrix, aut obstetrix fasciis involutum in cunas reponit.
  • 229 Nutrix vero alma, amplectens et amplexans alumnum suum, uberibus lactat, pusio ipselactet.
  • 230 A cunabulis venitur ad serperastra: ubi infans bimulus incessum sibi format, et fari ac balbutireinterleaved pageinterleaved page31 incipit, crepitaculis, pupis et crepundiis ludens.
  • 231 Impuberes cum pubescunt, sonoram vocem alterant, hirqvitalliuntqve.
  • 232. Ephebi dicuntur adolescentes; adulti, Juvenes.
  • 233 Virilis aetas vergit ad provectam: Senilis rugas et canos adfert.
  • 234 Annosa Vetula, edentula fit, Senecio decrepitus Silicernium.
  • 235 Ita infantia seipsam ignorat, Pueritia ludicris transigitur, Juventus vanis, virilitas laboriosis: senectus ad priora relabitur.
  • 236 Senes enim bis pueri.
  • 237 Mediocris statura, optime est proportionata.
  • 238 Nam Gigas terriculo est, Nanus (pumilio) deridiculo.
  • 239 Nudus est, non hirsutus.
  • 240 Fauni enim (Satyri) commenta sunt.

XXI. DE CORPORE, ET PRIMUM DE MEMBRIS EXTERNIS.

  • 241 Corporis nostri compages ex ossibus, cartilaginibus, tendinibus, nervis, carne, musculis, cute rriplici, et membranis, seu involucris32 variis, coagmentata est.
  • 242 Membra cohaerent nexibus perpetuis, in proportione decentissima.
  • 243 Nam, qvae bina sunt, ex opposito sibi ad latera locantur: qvae singula, per medium.
  • 244 In vultuum lineamentis stupenda est varietas.
  • 245 Frons angusta, suilla est, gibbosa asinina, lata bonae qvalitatis, rugosa animi anxii, caperata iracundi nota: erugata et exporrecta effrontem arguit,
  • 246 Pupilla oculi albugini haerens, speculum est, objectarum rerum imagines in se recipiens.
  • 247 Hanc palpebrae nictando humectant: cilia vero et supercilia communiunt.
  • 248 Sed hirqvi lacrymas sudant
  • 249. Inter Tempora et Nasum (qvem alii simum habent, alii aduncum) sunt Genae, sive malae, iisqve subsunt maxillae.
  • 250. Per Nares, ut cloacam, mucus demanat, qvem Vibrissae detinent, neexsudet, nisi mungatur.
  • 251 Mentum virile Barb�,interleaved pageinterleaved page33 labrum superius Mystace tegitur: qvidam tamen imberbes sunt.
  • 252 Anterior pars colli, jugulum est. posterior Cervix.
  • 253 Thorax mammis turgidus inferne Ventrem habet, ad partes Latera.
  • 254 Costae ab axill� coeptae, in hypochon dria desinunt.
  • 255 In Ingvine verenda (pudenda) sunt.
  • 256 Infra coxas femora sunt; sub Genibus tibiae, sub Poplite. surae.
  • 257 A suffragine planta pedis est, talos, calcem, (calcaneum,) convexum plantae et solum, cumqve digitis hallucem, continens.
  • 258 Tergum superne habet scapulan, post Lumbos, subseqventer Nates (podicem) sessionis grati� Clunibus circum volutas.
  • 259 Spina dorsi totius structurae (fabrica) fultura est, ut erecti stare possimus: sed constituitur e triginta qvatuor vetebris contiguis, ut incurvari qveamus: qvod non sieret, si os continuum esset.
  • 260 Manus inse lacertosum, (torosum) Brachium continet, Cubitum, Volam: qvae diducta Palma est, contracta Pugnus.
  • 261 Digiti sunt qvinqve, finguli articulos tres et condylos habentes.
  • 262 Pollice premimus, Indice monstramus, Verpus (medius) prominet: inter qvem et minimum Annularis est.
  • 263 Ungvibus scabimus, scalpimus, laceramus, lancinamus.
  • 34264 Sinistra (laeva) tenet, Dextra operatur. omnia apte, nisi qvis ipse ineptus aut iners.
  • 265 Ambidexter prae scaev�, (scaevola) multum habet.

XXII. DE MEMBRIS INTERNIS

  • 266 Eja, jam Viscecra inspiciamus!
  • 267 Alimentum dentibus primoribus incisum, molaribusqve commansum (Bucca enim molendinum est) per Gulam (oesophagum) ad Stomachum (qvadrupedibus primo ad Rumen, tum ad Omasum, post ad Pantices, demumqve Ventriculum verum, Echinus dictum) demittitur: ubi fit concoctio prima.
  • 268 Venae mesaraicae chylum exsugunt: eumqve (excrememis crassiribus, per Intestina et anum, foras egestus, qvae stercora, merdae, et oleta sunt) deserunt ad jecur: ubi denuo fit separatio,
  • 269 Serosum per Ureteres meat ad Renes; indeqve vesicae instillatur, et fit Urina (lotium) qva mejendo emittitur.
  • 270 Pingvior pars ab Hepate rubedinem accipit, et fit sangvis: qvi per Venas distribuitur.
  • 271 Lien (splen) interim at trahit, et rursus ejicit Melancholiam: Fel Bilem (choleram.)
  • interleaved pageinterleaved page35272 Pituita (phlegma) per omnia diffluit.
  • 273 Cor, in pectore situm, primum est vivens, et ultimum moriens: proinde caloris pleuum.
  • 274 Qvo sine reqvie palpitans, vitalem spiritum progenerat, perquearterias qvaqva versum communicat.
  • 275 Refrigeratur (Cor) ab adjacente Pulmone, respirando per arteriama asperam: qv� leasa, Raucedo sit et Tussis, ut et a clamore immoderato.
  • 276 Praecordia haec (exta) ab inferiore Ventre sept� transvers� (Diaphragmate) disjunguntur.
  • 277 Omentum vero ilia, ut Mesenterium lactes, obvolvit.

XXIII. DE ACCIDENTIBUS CORPORIS.

  • 678 Juxt� exteriorem aspectum qvidam sunt corpulenti et obesi; alii graciles, macilenti, et strigo si; qvidam formosi, alii deformes.
  • 279 Secundum habituidinem interiorem vegeti aut morbosi, robusti aut teneri.
  • 280 Crispi non facil� calvescunt, Rusi non canescunt.
  • 281 Cilones in Phrenesin proclives sunt, et includuntur Vacerrae.
  • 282 Praestat luscum esse, qvam coecum, surdastrum, qvam surdum, haesitantem, qvam balbum, blaesum qvam mutum.
  • 283. Srabo distorte, Paetus obliqve contuetur: Cocles, monoculus est.
  • 36284 Nasuti acriter odorari: Buccones ingluviosi: Flacci et jugulis non cavis, bardi esse putantur.
  • 285 Verruca, Struma, Gibbus (gibber) et qvodvis tuber, desormant.
  • 286 Similiter et naevi: Lentigo (Vitligo) Porrigo, Impetigo, Mentagra (mentigo) lichen, varix et omnis macula.
  • 287 Item si qvis obstipus incedat, aut cernuus.
  • 288 Calvitium alii sibi decori reputant, alii dedecori.
  • 289 Claudicatio a luxatione est: alioqvi neqve loripedes, nec valgi, nec vari, neqve scauri, nec pansae, claudicant.
  • 290 Intertrigo ab attritu est.
  • 291 Spado est, cui testiculi (colei) ablati sunt.

XXIV. DE MORBIS.

  • 292 Ventriculus (a qvo aegritudinum origo) inanis esurit et sitit, oppletus singultit et ructat, crudus escam fastidit.
  • 293 Pallor cachexiam, hoc est, valetudinem langvidam, Torpor ac veternus enervatam arguunt
  • interleaved pageinterleaved page37294 Morborum alii dolorem, alii stuporem, alii pruritum duntaxat, alii convulsiones, inducunt: sed recidivi plerumqve consiciunt.
  • 295 Decumbentes, si non brevi convalescunt, fiunt valetudinarii: et qvod pejus, Clinici.
  • 296 Hoc folatio est, cui multum doluit, dedoluit.
  • 297 Cephalalgia (potissimum si cranium [calvaria] solidum os sit) aut vertiginem, aut delirium, aut furorem causatur.
  • 298 Odontalgia sit, cum parvuli dentiunt, aut post gingivae putrescunt.
  • 299 Lippitudo est caecitatis praeparatio: nec creber aurium tinnitus, bonum portendit.
  • 300 Gravedo [rheuma] est catarrhi destillatio; Asthma, respirationis difficultas.
  • 301 Angina tonsillas inflammans et angens, ne strangulet fauces, guttur gargaryza.
  • 302 Langvores et animi deliqvia acet� resiciuntur.
  • 303 Lienteria, Diarrhoea. et Dysenteria profluvium facit, Tenasmus evanidas inflationes.
  • 304 Stranguria calculi primordium.
  • 38305 Tormina [vermina] affligunt ileum, Colica passio colum.
  • 306 Pleuritis et Lumbago minus cruciant: Icterus nihil fere.
  • 307 Tumor tumescit et desidit: non sic Hernia et Ramex.
  • 308 Toxicum qvi assumsit, turgescit: sed ei resistit Theriaca.
  • 309. Arthritis artuum juncturas (ex interfluxu humoris acris) divexat: qvae in manibus peculiariter Chiragra, in pedibus Podagra, in coxendicibus Ischias, dicitur.
  • 310 Tertiana febris alterno die repedat.
  • 311 Qvartana, Hydrops, Phthisis, diuturni et lethales sunt: Ille intercute aqv� perimit, haec lent� rabe consumit et consummat.
  • 312 Epilepsi� et Ectali laborantes a morbo Caduco parumper absunt.
  • 313 Paralyseos et Apoplexiae praecursorem perhibent esse spasmum.
  • 314 Pestis bubones et carbunculos jaculans, repente et subito invalescit,interleaved pageinterleaved page39 ingentes nationes vastat.

XXV. DE ULCERIBUS, ET VULNERIBUS.

  • 315 Suppurans Ulcus ubi abscessit, apostema (abscessus) dicitur; dum rumpitur, tabum et sanies ex eo profluit: e pure autem cum carne convoluro et concreto fit glandula.
  • 316 Carcinoma (Cancer) Herpes, Grangraena, Phagedaena, Venerea Iues, Lepra, Erysipelas, Varioli (morbilli) et Exanthemata, Pustulae, Papulae, more Scabiei, pruriginem proritant, et contactu inficiunt: ideo contagiosi sunt.
  • 317 Vulnus caesim fit, aut punctim: Plaga percussione aut contusione, cujus signum livor est.
  • 318 Illud neglectim habitum, exulcerat et recrudescit.
  • 319 Qvum Vomica coit, crust� obducitur, tandem tamen ciatrix superat.
  • 320 Vibex a verbere est, Pusula ab adustione, Callus ab induratione.

XXVI. DE SENSIBVS EXTERNIS.

  • 321 Caleat, an frigeat qvid, tangendo; Humidum, an siccum sit, prensando; Durum, an molle, comprimendo; Laeve, an asperum, attrectando; Grave, an leve, tollendo; pericidum fac, comperies.
  • 322 Palpando qvaerimus, qvod non conspicamnr.
  • 323 Atqve iste est primus sensus, tactus.
  • 324 Gustus dignoscit Sapores.
  • 40325 Qvomodo qvid sapiat scire vis? gusta.
  • 326 Nam saccharum dulce est, Absinthium amarum, Acetosa acida, Piper acre, Labrusca acerba, Immatura poma (mala) austera: qvaedam plane insipida.
  • 327 Olfactus odores, qvaliter qvid oleat, internoscit.
  • 328 Moschus enim (qvi cruor est circa umbilicum Zibethi collectus) Fragrantiam exhalat: assa vel adusta (caro) Nidorem: morticina Faetorem.
  • 329 Mucida putida, putrida, rancida (cujusmodi Lardum esse solet, et Arvina) sordent (foetent.)
  • 330 Auditu sonos discernimus.
  • 331 Contrarii sunt, Risus et Fletus; Plausus et Planctus; Jubilum et Gemitus, atqve suspiria; Susurrus et Vociferatio;
  • 332 Tonus repercussus et resonans, Echo dicitur: nullus Silentium,
  • 333 Visu colores (qvorum albus et niger extremi sunt: reliqvi intermedii) discriminamus, sic:
  • 334 Pix est Atra, aethiops Fuscus (furvus) passer Pullus, anser Aqvilus, castanea Spadicea (badia)
  • interleaved pageinterleaved page41335 Inter Caerulea, caryophyllon dic Hyacinthinum, violam Janthinam; sugillationem lividam, Cyanum Cyaneum, selinos oculos Caesios (glaucos.)
  • 336 Inter Viridia; qverectum Herbeum, pinetum Prasinum, pontum Hyalum (Venetum.)
  • 337 Rubra sunt; Leo Fulvus, minium Puniceum, coccum Purpureum, flamma Rutila.
  • 338 Lutea sunt: Aurum flavum, cadaver exsangve Luridum, Later semicoctus Gilvus (helvus)
  • 339 Albi deniqve species sunt: Russus, Cinereus, Pallidus, Lacteus, Canus, Candidus, vulgo noti: sed qvaedam sunt discolora, versicolora, decolora.

XXVII. DE SENSIBVS INTERNIS.

  • 340 Ut sentire te sentias, interni sensus dati sunt tres: qvi in Cerebro resident.
  • 341 Nimirum sub sincipite sensus communis, qvi rei visae, auditae, gustatae etiam, Simulacrum apprehendit.
  • 342 Hic in somno a vaporibus obstruitur: hinc insensilitas.
  • 343 Sub vertice habitat Phantasia, qvae discrimina rerum dijudicat.
  • 344 Haec in perpete est agitatione: hinc cogitationes, somnia, et multifariae Imagima nationes.
  • 345 Sub Occipitio Memoria est, qvae apprehensa et dijudicata in futurum usum recondit.
  • 42346 Illas rerum icones (sive dudum, sive nuper impressas) ad revidendum resumere, Reminisci est.
  • 347 Eae si obliteratae sunt, Oblivionem vocamus.
  • 348 Qvamobrem, qvorum constanter meminisse volumus, eorum crebro recordamur.
  • 349 Qvod oblirus sum, qvi memor est, mihi memoret [commemoret].
  • 350 Vigilia nimia fatigat, qvia (cerebrum) exsiccat: sopor recreat, qvia irrigat.
  • 351 Nec tam impense Inedia debilirat, qvam Insomnia.
  • 352 Dormituriens oscitat et pandiculatur: dormitans conqviniscit (id est capite nutat;) dormiens sterrit, aut rhonchissat.

XXVIII. DE MENTE.

  • 353 Mens in disqvisitione rerum Rationem consulit, qvia Intellectum invenire, Animus ei est.
  • 354 Cui egregium est acumen, cito rem perspicit, hebetes tardiusculi sunt.
  • 355 Qvi multa inqvirit, est Industrius; qvi noscit, Gnarus; qvi excogitat, Solers; qvi notitiam nsu firmavit, Expertus; qviuti novit, Prudens; qvi utintur, Sapiens; qvi abutitur, Astutus et Fraudulentus.
  • 356 Contr�, qvi nihil curat, torpidus est: qvi nihil percipit, stupidus.
  • 357 Verarei apprehensio, Scientia est; falsa, Error; debilis, Opinio; ex conjecturis veniens, Suspicio; nutans, Dubitatio; impedita, Hallucinatio;interleaved pageinterleaved page43 nulla, Ignoratio.
  • 358 Cum alterius relationi credimus, Fides est; cum verisimilibus rationibus cedimus, Persvasio; cum sufficienti demonstrationi, Assensus.
  • 359 Qvorum rationem non intelligimus, miramur: qvae pernoscere volupe est, rimamur

XXIX. DE VOLUNTATE ET AFFECTIBUS.

  • 360 Voluntatis est, Bona amare et velle, Mala odisse et nolle.
  • 361 Ex accidenti est, si haec placent, illa displicent: tum enim apparentia eam decipit, ut eligat deteriora, aut spernat, qvorum ignara est.
  • 362 Ecce autem, qvam subjecta est Affectibus! qvam identidem iis perturbatur!
  • 363 Absunt bona? desiderat ea, optat, bene ominatur, anhelat, conatur et molitur, qvidqvid potest, frustrationem nihilo secius veretur.
  • 364 Hinc Desideria, Vota, Spes, Studia, molimina et conatus, Solicitudo.
  • 365 Anteqvam adipiscitur, cum taedio fert etiam paulae morae intercapedinem.
  • 366 Adsunt? Gestit aviditate, laetatur, gaudet, oblectat se fruendo iis, amittere metuit: inde Hilaritas, Laetitia, Gaudium, Voluptas, juncta tamen metui.
  • 367 Eripiuntur? tristatur, dolet, qveritur: hinc Tristitia, Poenitudo, Qverela.
  • 368 Magis vero mala eam inqvietant et distrahunt.
  • 44369 Ventura enim abominatur et aversatur ac declinat, formidat tamen, tremit et angitur: Hinc Aversatio, Timor et formido, Tremor et Anxietas.
  • 370 Advenientia pavescit, horret, trepidat ad ea, vel stupescit: inde Pavor, Horror, Trepidatio.
  • 371 Qvum obvenerunt, irascitur, moeret, luget: hinc Ira, Moestitiu, luctus,
  • 372 Aliter fit in alienis bonis et malis
  • 373 Ibi gratulatur aut invidet: h�c commiserescit, aut (si perversa est) exultar.
  • 374 Boni ignorantia Neglectum et Aspernationem, violatio Zelum, satietas Fastidium adfert.
  • 375 Pudor est, si qvis ob turpia erubescit: sed moeroris levamen erit, si cogites, omnia omnibus accidere.
  • 376 Post lapsum enim nihil in nobis integrum, omnia mutila, manca, lacera.

XXX. DE MECHANICIS IN GENERE.

  • 377 Hactenus naturalia: Artes mechanicae sunt, qvae Victum et Amictum acqvirunt.
  • 378 Jam ergo Artificum. qvoqve officinae visendae nobis erunt.

XXXI. DE HORTORUM CULTURA.

  • 379 Hortus, vel Pomarium est, vel Viridarium, vel Vivarium.
  • interleaved pageinterleaved page45380 Sepitur vel aggere, vel Macerie, vel Plancis, vel Sepe e palis [Sudibus] longuriis, aliisqve vitilibus plexa.
  • 381 Hortulanus [olitor] ligone, et rutro, bipalioqve fodit, et per pulvinos semina spargit.
  • 382 Arborator Seminario vel Taleis vel Viviradicibus consito (concinnitas est et elegantia, si per qvincuncem digerantur) surculos inserit et rigat, scalproqve germina putat, stolones amputat.
  • 383 Oleum ex olivis exprimitur; subtus Amurca sidit, Fraces abjiciuntur.
  • 384 Apiarius alvearia curat, ceramqve liqvat.

XXXII. DE AGRICULTURA.

  • 385 Agricola est, qvi agrum colit, proventuqve annonae se sustentat
  • 386 Cui fundi et praedia locantur, Manceps: cui villa creditur, Villicus et Colonus est.
  • 46387 Arvum subactum, et a caespitis radicibus repurgatum, ut sit foecundius, ante sementem stercoratur, fimo vel marg�.
  • 388 Novale et vervactum, et reqvietus ager, seracior est restibili
  • 389 Araturus jungit aratro boves, non funibus, sed jugo.
  • 390. Tum agitans et stimulo incitans subarat, iterat, tertiat, seminat et occat; per liras et versuras.
  • 391 Inter lirandum vero alter� tenet stivam, (ne deliret) alter� rallam, et culter cum burae indito vomere proscindit sulcos; donec absolvatur jugerum.
  • 392 Porca fit transversim ad derivandam uliginem.
  • 393 Occam in arogilloso solo ferream esse oportet: in arenoso lignea satis est.
  • 394 Ubi segetes fruticescunt, ne a Zizaniis suffocentur fruges, sarritione [runcatione] opus est.
  • 395 Cum messis adest, messores falce metunt, manipulatimqve disponunt.
  • 396 Colligunt postmodum in mergites, et colligant tomicibus, superante in campo stipul�.
  • 397 Tum vehibus in horrea convehunt, vel acervos congerunt.
  • 398 Tritores in area flagellis triturant (olim tribulabant tribul�) linqvuntur stramina et acera.
  • interleaved pageinterleaved page47399 Subjactant exinde ventilabro, ut secernatur palea.
  • 400 Si qvid adhuc superest, cribro cernunt, ut fiat frumentum: qvod Granariis insertur.

XXXIII. DE MOLITURA.

  • 401 Antiqvitus tundebant solummodo pistillis in Mortario; hinc Ptisana.
  • 402 Deinde pinsebant pilo ruido in Pistrino, fiebantqve pultes et alica.
  • 403 Novissime excogitatae sunt Molae (trusatiles primum, post asinariae, tum aqvatiles, et ventosae).
  • 404 Ubi per saccum cilicinum farina incernitur, excutiturqve, furfiiribus extra sparsis.
  • 405 Sed qvi molit (Molitor) emolumento inhiat.

XXXIV. DE PANIFICIO.

  • 405 Pistor massam in mactra Spath� ligne� depsit, et in furno excoqvit: fermentatus geminam habet crustam, medullam intus porosam; azymus compactus est.
  • 407 Cupedinarius ex polline cupedias parat.
  • 408 Placentarum species sunt: Similae, Spirae, Crustulae, Lagana, Liba, Scriblitae, Globuli, Boletini, Obeliae, Tortae, Artocreata et c.

48XXXV. DE PECUARIA.

  • 409 Opilioni pedo vel flagro apparato, ovium agmen concreditur, in qvo ille peculium suum peculiari charactere insignitum habet.
  • 410 Lupus voracissima bestia samelicus ululate, impetitqve non greges solum, sed et armenta: a qvo ea tuentur (custodiunt) Molossi, hos autem ab illo millus.
  • 411 Vagi pastores pascua mutantes mapalia sua carris circumvehunt.
  • 412 Mandrae sunt tralaritiae caulae.
  • 413 Bubulci e bubilibus, subulci haris, buccin� evocant.
  • 514 Illi in praesepibus, hi in aqvaliculis, pastum praebentes, stabula pal� expurgant,
  • 415 Vitulus et subrumus agnus ex ubere colostram (colostrum) sugunt, Ancilla vero lae mulget mulctr� (mulctrali) excipiens.
  • 416 E lactis cremore (flore) confit butyrum; e lacte coagulato Caseus; Serum superest.
  • 417 Vacca praegnans Forda (Horda) dicitur: nondum foeta, Bucula et Juvenca; effoeta mactationi est.
  • 418 Foenum e pratis secul� desectum et sicilitum siccatur, rastris corraditur, furcis in cumulos et foenilia comportatur.
  • interleaved pageinterleaved page49419 E renascente gramine chordum fit.

XXXVI. DE LANIONIA.

  • 420 Lanio altilia (Vescula enim non sunt vesca [i. esculenta:] qvis iis vescatur?) in lanien� mactat (id est, jugulat, exeoriat, dissecat) in macello venumexponit.
  • 421 Intestina pulp� effarciens, Farcimina et Lucanicas [hotulos] Tomacula [hillas] Apexabones, Tuceta [isicia] itemqve offas penitas, Pernas, Petasones et Succidias conficit.
  • 422 Adeps non concrescit aeqve spisse, ut sebum: qvia opimior.

XXXVII. DE VENATURA.

  • 423 Venator feras in scrobes, foveeasqve pellicit, aut canum sagacium odoratu per vestigia vestigat, et venatur.
  • 424 Odoratores enim indagant, Vertagi perseqvuntur et asseqvuntur.
  • 425 Cerva ut in casses et plagas varis tentas incidit: irretitur et interimitur si evasit, celerat fugam.
  • 426 Aper spumans et frendens venabulo transactus interficitur.

XXXVIII. DE PISCATIONE.

  • 427 Piscator in Lacu et Piscina Reti et Verriculo,50 Tragul�rve: in amne Sagen� et Nass� piscatur: Ham� (cui esca inditur) ubivis.

XXXIX. DE AUCUPIO.

  • 428 Auceps aucupi� exstruct� per illices allectas inescatasve aviculas, vel reticulis adobruit, vel calamis viscatis (qvos in Amite seu pertic�, prostituit) implicat, vel tendiculae aut decipulae, aut laqveorum transennis illaqveat.
  • 429 Quos vit� donat, caveae incarcerat, sive, junctim, sive separatim.
  • 430 Si qva pedic� impedita sese expedit, avolat: nisi se iterum tricis intricet.

XL. DE COQUINARIA.

  • 431 Promus condus obsonia e promptuario profert, sed Coqvus in foco, lebetibus, ahenis, et cacabis elixat, verubus assat, craticul� torret, sartagine frigit.
  • 432 Si qvid fervet et bullit, ne ebulliat trulla confutat; si spumat, rudicul� despumat.
  • 433 Fuscin� extrahit, fiscin� (qval�, col�) colat.
  • 434 Residua culinae utensilia sunt, Rutabulum, Batillum, Ignitabulum, Radula,interleaved pageinterleaved page51 Tudicula, Trua, Alvei, Urcei, Catini et Patinae, qvae cum colluuntur, fit colluvies.
  • 435 Vas ans� prensabis; sed si anceps est, ambigas, qv� arripias.
  • 436 Aves deplumantur: Pisces desqvamantur, exenterantur, exdorsuantur.
  • 437 Assati et frixi salubriores sunt, qvam jurulenti, nisi plusculum condiantur.
  • 438 Salsamenta et insumata aegre concoqvuntur.

XLI. DE POTULENTORUM PARATURA.

  • 439 Vinitor vites novellas plantat, traducibusque propagat: Vineam bidente pastinat palmites ridicis seu pedamentis statuminat: paulo post pampinat, tum vindemiat, racematione pauperibus relict�.
  • 440 Uvor svavis ex acinosis orc� pressis uvis, torculari exurgetur: qvi e lacu in cadum vel seriam transtatus, Mustum, et posteaqvam fuerit defaecatus, Vinum dicitur: potus exhilarandis moestis accommodus.
  • 441 Annotinum est optimum, hornum nonnihil faeculentum.
  • 442 Factitia sunt, Absinthites, Helenites etc.
  • 443 Defrutum est Sapa, exoletum Vappa.
  • 52444 Hoc ubi non abundant, Mulsum, [Hydromeli] coqvitur; itemque cerevisia, ex polenta [farre tosto] et lupulo.
  • 445 Abditur in cellas frigidiores et obturatur; relita vero promitur, siphone (Tubulo) aut Epistomi�.
  • 446 Capacioribus in cupis sapidior est, qvia non evaporat: praesertim Cantheriis (basellis) altioribus.
  • 447 Ex inclinato dolio saeces una exeunt.
  • 448 Ex vinaceis confit Lora seu Posca.
  • 449 Infundibula ad lagenas pertinent.

XLII. DE AURIGATIONE.

  • 450 Eqviso in eqvili eqvum capistro alligatum, aut fiscell� (si mordax sit) constrictum, strigili purgat, gausapi insternit, avenam vann� ventilat.
  • 451 Eqves ephippio insidens, stapedibus insiltit, calcaribus instigat, fraen� et haben� pro lubitu flectit.
  • 452 Antilena, postilena, dorsuale et phalerae caeterae, ornatui ei sunt,
  • 453 Succussator eqvitem qvassat: Gradarius molliter, Tollutarius tollutim, fertur nec caespitat.
  • interleaved pageinterleaved page53454 Auriga parippum sellario jugat, antecessorios ante se agit.
  • 455 Magnates sejugibus vehuntur, pilentis et carpentis: plebeji qvadrig�, trig�, big�, idqve rhedis, et essedis: alicubi etiam cisiis.
  • 456 Onera plaustris, trahisqve; aegrorantes arcer�; delicati lectic� trans vehuntur.
  • 457 Currus habet rotas, ex modiolo, radiis duodecim, apsidibus sex, et totidem Canthis, contextas: sed axes, ut axungi� ungantur, succul� sustolluntur.
  • 458 Temonis extremitati admoventur de helcio dependentia retinacula sive sint catenae, sive lora): pone autem sufflamen, ad sufflaminandum in praecipiti descensu currum.
  • 459 Qvi cum per orbitas levius trahatur, ne exorbites, respice.
  • 460 Clitellae mulo aut caballo imponuntur, ut per loca praecipitia et invia, transitum alium non ferentia, onera transferantur.
  • 461 Bajuli vel humeris, vel unirot�, vel feretris (aerumn� a collo suspens�) bajulant.

XLIII. DE NAVICULARIA.

  • 462 A transmarinis apportaturi qvaedam nautae, aeqvor navigant.
  • 463 Nauclerus in puppi ad clavum sedens, gubernat:54 alii per foros cursitantes ad antennas vela explicant vel contrahuut, jam in malo, jam in prora: appendentes et aplustria.
  • 464 Tranqvill� sal� velificatio non procedit: nisi remiges per transtra ad scalmos considentes remigent: sed Celocem (Liburnicam) flabra velocius impellunt, qvam remi triremem) et, ubi opus, contis trudendo a brevibus et scopulis propellant.
  • 465 Nam huc si incidant, naufragio periclitantur, n� rerum jacturam faciant: idcirco profunditatem bolide exqvirunt.
  • 466 Procell� obort�, ne abripiantur a decumanis fluctibus, anchoram rudenti annexam jaciunt: atqve ita fluctuant et jactantur.
  • 467 Primo et secundo navigans (etiamsi vent� secund�) nauseam vix effugit.
  • 468 Navis vacua, praesertim actuaria, qvo firmius innatet, saburr� oneratur; sed si nimio plus, pessum ibit.
  • 469 Fatiscit multoties, perqve hiscentes rimas sentina illabitur, ac in carinam confluit, unde antli� exantlatur.
  • interleaved pageinterleaved page55470 Navigatione peract� actutum navigia in portum appellenda sunt: aut certe in opportunam stationem deducenda.
  • 471 In navigabili flumine lintribus et scaphis [cymbis] utuntur: imo et ratibus.
  • 472 Vbi vadum deest [defit] pontone trajiciunt, diciturqve Trajectus: sed portitor naulum poscit.
  • 473 Alibi fiunt pontes, lapidei vel sublicii, et pensiles: itemqve ponticuli.
  • 474 Urinatores qvaevis profunda tranant.

XLIV. DE ITINERIBUS.

  • 475 Viator, qvo tendit, recta sine ambagibus proficiscatur, ad diverticula ne divertat.
  • 476 Semitae caus� viam ne deserat, nisi tritus sit callis, et itineris dux, comesve peritus.
  • 477 Avia et salebras qvi metuit, nusqvam deviet.
  • 478 Bivium fallax est: Qvapropter ne erres, obvios sciscitare, qv� eundum? num h�c, an ill�c? et dextrorsum, an sinistrorsum flectendum?
  • 479 Tramites et compita non aeqve seducunt.
  • 480 Peregrinari ut absqve interprete possis, idioma calle.
  • 56481 Peregreituro ocreae competunt, aut perones ob coenum: et petasus, ob solem: et penula scortea, vel e coacta lan�, ob pluvias: et baculus seu scipio, qvo nitatur: adminiculo enim est.
  • 482 Opus et viatico ad faciendas impensas: vel literis cambii [collybi].
  • 483 Sed et patienti�: sub dio enim pernoctare obtingit.
  • 484 Ubi ubi es, qvi cum sis, attende.
  • 485 Latrones [praedones] enim praedantur, piratae spoliant: imo in hospitio non hospes ab hospite tutus.
  • 486 Sarcinae, qvibus sua convasata sibi portant, sunt: vidulus, Mantica, (Sacciperium) Pera, Bulga, Marsupium, (Crumena, Loculus) deniqve sinus et sunda.
  • 487 Ut expeditior sis, impedimentis ne te aggrava.
  • 488 Si maturandum est, Celetibus uti, qvam veredis praestat.
  • 489 E longinqvo reducem te salvum et sospitem laetabundi tui excipient.

XLV. DE MERCATURA.

  • 490 Mercatores bona aliunde allata non absinterleaved pageinterleaved page57qve lucro (qvis enim cum damno qvaestum faciat?) divendunt.
  • 491 In emporiis celebria exercentur commercia: Oppidatim nundinae et mercatus instituuntur.
  • 492 Et propolae, et institores, et tabernarii, et circumforanei, et scrutarii cum scrutis suis, negociatores dici volunt.
  • 493 Et quidni? ubiqve sane merx licet, venditor indicat, emptor licetur, donec contrahant.
  • 494 Sed qvi mercatur, ne se defraudet, nummorum (qvi aurei sunt, vel argentei, vel aerei (aenei) teneat valorem: Nummuli, Teruncii, Semoboli, Oboli, Grossi, (Dioboli, Trioboli.) Floreni, Solidi Imperialis, Scutati, Coronati etc.
  • 495 Talentum atticum valuit Sexaginta minas; Mina centenos denarios [drachmas] seu qvadringentos sestertios: Sestertius autem duos circiter Crucigeros, monetae nostratis.
  • 496 Pretium rerum ingravescit, aut remittit: sed nihil carius constare ajunt, qvam qvod precibus emitur.

XLVI. DE VESTIARIIS OPIFICIIS.

  • 497 Linum et Cannabis macerantur in Lacunis, et exsiccata frangibulo conteruntur, tum carminan58tur, remanente ibi flocco, h�c stup�.
  • 498 Dehinc netrices pens� ad colum applicat� fila trahunt, sive girgill�, sive fus� cum verticillo.
  • 499 Ex alabro vel rhombo, glomerantur glomi, et fit tela.
  • 500 Textor stamini tramam subtexens, linteum et carbasum conficit: qvod, ut candescat, insolatur.
  • 501 Bilex duplicatum, et Triplex triplicatum licium reqvirit.
  • 502 Idem propemodum in lanificio fit.
  • 503 Pectitur lana vel gossipium, tum carminatur, netur, texitur, et pani transeunt in pannum: qvem, si levidensis est, fullo constipat, tinctor in cortin� tingit.
  • 504 Sartor forfice scindit, acu et digitali indumenta suit (sed ne suturae notabiles sint) qvandoqve et dissuit, rursumqve fissuras consuit, plicatqve.
  • 505 Qvi vetera [resarcit] Veteramentarius: qvi interpolat, Mango est.
  • 506 Coriarius coria Lixivi� elaborat: e qvibus Sutor [calcearius] in sutrin� ad modulum, subul� et filo picato, calceamenta conficit.
  • interleaved pageinterleaved page59507 Pellio e pellibus pellicea construit.
  • 508 Alutarius alutas praebet: sed omnes hi per despectum [ludibrium] Cerdones audiunt.

XLVII. DE VESTITUUM GENERIBUS.

  • 509 Vestis ad obtegendam nuditatem e Paradiso ejectis data, stulte ad fastum adhibetur.
  • 510 Moles nobis est, et remora, induendo toties et exuendo.
  • 511 Alii lax� gaudent, alii strict�: habitu multiplici.
  • 512 Vestitus virilis est: Thorax cum manicis, Colobium, Femoralia [Braccae, Caligae] Toga talaris, Lacerna, Sagum, Laena, Paludamentum.
  • 513 Foemineus: Amiculum, stola, Supparus, Calanticae [Ricae] Pela, Praecinctoria, Vitta [Reticulum] Mitra.
  • 514 Communis: Indusium [Interula] Capitium, Pileus (cujus summitas, apex est) Tiara, Tunicae, Pallae, Chirothecae, Tibialia, Calcei, (soleas, obstragulum et corrigias habentes) Socci, Crepidae, subere mollita Sandalia, et utrivis pedi qvadrantes cothurni.
  • 515 Omnia, ubi attinet, spinulis [aciculis] uncinulis et spinteribus, fibulis et nodulis60 [globulis] connectuntur.
  • 516 Cingulo nos cingimus et discingimus; Ligulis nodos adstringimus aut solvimus.
  • 517 Pallia amicimus.
  • 518 Ornamenta adjiciuntur: Redimicula (qvibus cincinni et alia redimiuntur) Taeniae, Fimbriae, Limbi [institae] Lemnisci, Laciniae.
  • 519 Item Annuli, Torqves, Monilia, Inaures, Armillae etc. Aurifabrorum et gemmariorum opera: nec non linteola, strophia, sudaria.
  • 520 Centones inopum sunt
  • 521 Gynaeceum suum mundum habet, Matronae pedisseqvas.

XLVIII. DE FABRILIBUS ARTIFICIIS.

  • 522 Primitus in specubus, et cavernis et tabernis, et frondeis tabernaculis, et Caespititiis tuguriolis, gurgustiolisqve habitabatur: Nunc aedisiciis omnia referta sunt.
  • 523 Haec ali�s humilia, ali�s excelsa sunt, distega, et tristega.
  • 524 In casa exili lubens qvis degit?
  • 525 Architectus aedificat, adjutantibus Fabris, securi et malleo operas suas peragentibus.
  • 526 Faber murarius e Caemento (ainterleaved pageinterleaved page61 lapic�da sive latomo parato) ad libellam et perpendiculum, muros fabricatur et crustat, idqve calce, vel gyps�.
  • 527 Lignarius (faber) trabe ferreis ansis firmat�, ad amussim asci� asciat (segmentis et assulis avolantibus) terebr� terebrat [forat] trochleis elevat, parietes coordinat, clavis impactis consolidat.
  • 528 Ligna, ne cariem sentiant, post plenilunium succ�dantur.
  • 529 Lignator arbores sternit, truncat, serr� serrat (scobe vel serragine recidente) tuditeqve cuneum adigit et findit, Strues componit, ut et sarmentorum fasces.
  • 530 Arcularius [scriniarius] asseres dolabr� (Runcin�) edolat, subscudibus coadunat, glutine [coell�] conglutinat, vernice illinit.
  • 531 Ferratius in ustrin� follibus insusflat, emollitumqve et forcipe prehensum (ferrum) super incude cudit, explanat, inqve laminas et bracteas diducit.
  • 532 Serrarius et Polio lim� limat (reliqviae sunt ramenta) planul� vero laevigat et polit, ut niteat.
  • 533 E�dem pertinent fabri AErarii, Stannarii, Automatarii,62 Scandularii itidem, Vietores, Tornatores, Vitriarii et qvi restes torqvent, Restiones.
  • 534 Operarii mercede conducuntur, ut subministrent, vectibus tollant, palangis volvant etc.
  • 535 Figulus ex argilla ollas, fidelias, opercula, aliaqve figlina fingit.
  • 536 Domus alte fundata, affabre exstructa, angulis bene solidata, columnisqve stabilita, perstat diutissime incolumis.
  • 537 Alias ruit, et siunt ruinae ac rudera.
  • 538 Vacillantem itaqve pilis vel aliis fulciris fulciri, labantem refici, aut dirui, collapsam destructamve instaurari, necesse est.
  • 539 Domicilium (habitaculum) amplum commodam facit habitationem, aretum incommodam.

XLIX. DE DOMO EJUSQUE PARTIBUS.

  • 540 Introiturus per anticam in aedes, ne: aberres, in vestibulo subsiste, et frontispicium intuere: demum pulsa.
  • 541 Si qvis per transennam prospectat, aperiri roga; si aperit, pedem, ne ad limen offendas, attolle; caput, ne ad superliminare allidas (impingas) submitte: utrinqve postes erunt.
  • 542 Ubi pertransiveris ostium, occlude; pessulum obdendo aut obicem saltem.
  • 543 Cardines ne strideant, aut fores crepent, lente commove.
  • interleaved pageinterleaved page63544 Ex atrio in caetera conclavia aditus est: per scalas aut cochleam ad superiores contignationes.
  • 545 Tectum columinibus incumbit; tignis et tigillis tegulae (imbrices) vel scandulae. Culmen stramineum est.
  • 546 Additamenta sunt, Projecturae et Suggrundia, Meniana et antibus (antis) innixae pergulae [podia] coronidesqve.
  • 547 Area impluvium dicitur: per posticum exitus est alio.
  • 548 Sera clave clauditur et recluditur, id est, obseratur et reseratur.

L. DE HYPOCAUSTO.

  • 549 Hypocaustum fornace calesit.
  • 550 Fenestrae sunt vitreae, et fenestrae ligneae; cancellatae aut clathratae.
  • 551 Pavimentum fistuc� pavitum aut tessellatum est: laqvear [lacunar] tabulatum, aut fornicatum.
  • 552 Servandis rebus receptacula [reconditoria] sunt; Arcae, Armaria, Risci, Thecae, Capsae, transportandis vero Sportae, Cophini, Calathi etc.

LI. DE COENACULO.

  • 553 Mensae mappis stratae disci (sive sint orbes, sive qvadrae) superponuntur, ut et salinuni.
  • 554 Apponuntur e canistro panis collyrae, aut bucceae scissae, tum fercula.
  • 64555 Invitati convivae, a convivatore in coenaculum [triclinium] introducuntur;
  • 556 Et ubi super pelvim ex aqvali, aut super malluvium e gutturnio, se laverunt et mantili terserunt, per scamna vel disposita sedilia (suppositis scabellis) accumbunt.
  • 557 In procinctu est structor, qvi dapes praelibat et dispertitur.
  • 558 Juscula et pulmenta cochlearibus, caetera edulia cultr� (qvem manubrio tene) sumuntur.
  • 559 Civiles labia non exsert� lingv� lingunt, lambuntve, sed mappell� detergunt.
  • 560 Neqve bolos aut frusta glutiunt, sed mansitando comedunt.
  • 561 Muscae abiguntur muscario.
  • 562 Depromuntur e repositorio crateres, et cyathi, calices, vitra et cululli: prolutaqve in abaco reponuntur.
  • 563 (Patera est patulo orificio poculum).
  • 564 Tum cellarius temetum affert, pincerna vero ex Obba, vel Hirnea [cirnea] vel cantharo, infundit et porrigit: propinantqve alii aliis geniales haustus.
  • 565 Opiparum convivium lautas habet epulas, (non absqve ferina) et qvidem diversos missus.
  • interleaved pageinterleaved page65566 Assaturis superadduntur in scutellis embammata [intinctus] lactucae, raphanus: et salgama, Olivae, Cappares, Cucumeres, Beta rubra, tandemqve bellaria.
  • 567 Verumenimvero festiva colloqvia praecipuum sunt condimentum.
  • 568 Edaciores jentant, prandent, merendant, et coenant: sed qvi sedentariam vitam agunt, jentacul� et merend� abstineant.
  • 569 Ter de die saturari, nocet; nisi parce.

LII. DE CUBICULO.

  • 570 In dormitorio, sponda cubile sustinet: sed deficiente lecto, storea, aut matta substernitur.
  • 571 Strato superinjicitur lodix, et huic cervical: tegetibus et stragulis nos integimus.
  • 572 Pulvinar plumeum est, culcitra tomento farta.
  • 573 Matula vesicae levandae, et secessus [latrina] alvo exonerandae, cubiculo necessaria reqvisita sunt,
  • 574 Grabatus pro meridian� reclinatione est.
  • 575 Qvi supinus cubat et dormit, incubo [ephialte] molestatur: qvi pronus, anhelitu.
  • 576 Si edorm�sti et evigilas, vigila, ne obdormias rursum: experrectusqve expergefac alios.
  • 577 Hiberno tempore antelucana diligentia probatur.

66LIII. DE BALNEO ET MUNDICIE.

  • 578 Limpid� faciem saepius abluere, munditiei est: fuco fucare spurcitiei.
  • 579 In lavacris, balneis, et thermis, sordes et illuvies, sudores et sqvalores, eluuntur:
  • 580 Ubi tamen, honestatis ergo subligacula et castulae locum habent.
  • 581 Sed vestimenta lavantur sapone [smegmate] aut everruntur setaceo pectine; aut exterguntur spongi�: Collaria roborantur amylo.
  • 582 Cilici�, et pumice nos fricamur: Vascula strament� (vel Eqviset�) stringuntur: Qvisqviliae scopis verruntur.
  • 583 Ubi putei desiderantur, e qvibus (crepidine circumdatis) tollenone, et haustro, vel situlis, haurias, aqvaeductus per tubos et canales, aut per incilia fieri convenit.
  • 584 Tonsor crines forpice tondet, (olim vellebant, ut et ovium vellera) vel deglabrat novaculae acie. (
  • 585 Balneator insuper scarificat.)
  • 586 Coma (qvas Germani alunt, Poloni capronas) pectine pectitur: calamistr� cincinni crispantur.
  • 587 Vnctiones, suffimenta et odoramenta, aspersionesqve ex ampullis, voluptariorum sunt, qvibus delibuti fragrant.

interleaved pageinterleaved page67LIV. DE CONJUGIO ET AFFINITATE.

  • 588 Conjugium est, cum maritus et marita, ut conjuges cohabitant.
  • 589 Caelebs Matrimonium initurus, despicit sibi, qvam prociat, virginem nubilem, aut viduus viduam. (
  • 590 Dos et forma nonnunqvam rivales exciunt).
  • 591 Procus cum obtinet, ut ei despondeatur, fit sponsus, et qvae nubit, Sponsa: ille suum pronubum [paranymphum] haec suas pronubas habet.
  • 592 A nuptiis vir et uxor dicuntur, (postridie repotia fiunt).
  • 593 Qvi natam elocavit, socer est, et Socrus: qvi duxit, Gener: qvae nupsit, Nurus: reliqvi agnati ex eo se Affinium titulo cohonestant: Levir Glorem compellat.
  • 594 Si connubium non arrisit, integrum fuit pridem nuptam repudiare, fiebatqve divortium: hodie nil, nisi alterutrius obitus, sejungit.

LV. DE PUERPERIO.

  • 595 Vt sexus ita conjugalis copula thalamusqve prolis caus� est.
  • 596 Vir in utre liqvorem, mulier gravida in utero [matrice, vulv�] foetum gestans, uter plus praestat?
  • 597 Haec profecto: qvae nisi abortit, filios et filias enititur, qvandoqve gemellos.
  • 598 Puerpera sex se68ptimanis (hebdomadis) latitare lege tenetur.
  • 599 Pater gignit; mater parit; ambo educant, svaviant, osculantur, in sinu gremioqve refovent.
  • 600 Vitricus et noverca privignos non eodem modo diligunt: qvia neuter genito est.

LVI. DE COGNATIONE.

  • 601 Qvi ejusdem, sunt progeniei et prosapiae, cognati et consangvinei dicuntur: ut sunt, Fratres et Sorores (praesertim germani: nam uterinos esse, non tanti habetur) Avus et Avia.
  • 602 Item, proavus, abavus, atavus: qvod supra est, Majores vocamus.
  • 603 Collaterales sunt, Patruus et Amita, Avunculus et matertera, Patrueles, Consobrini, et Amitini.
  • 604 In descendentium serie sunt, Nepos et Neptis, Pronepos et proneptis, cum omni posteritate.
  • 605 Sunt, qvi, cum careant sobole ac heredibus, extrancos adoptant: sunt e contra qvi suos (ob inobedientiam) exheredant, abdicantqve.
  • 606 Superstitibus pupillis [orphanis] et minorennibus conservandae hereditatis grati� (cujus et posthumi participes sunt, minime vero spurii et nothi) tutores Testamento dantur.
  • 607 Qvi si ex fide agunt, repertoria [inventaria, reinterleaved pageinterleaved page69gesta] faci unt.
  • 608 Testanti interea facultas est facultates suas partiendi, deqve iis dispensandi et legandi, cui videtur, dimidium, trientem, qvadrantem etc.

LVII. DE OECONOMIA.

  • 609 Qvomodo Pater et Mater famili�s familiam administrare, famuli et famulae obedire debeant, Oeconomica praescribit.
  • 610 Servus est, qvi hero suo servit (nati autem eius vernae sunt) Mancipium, in qvem vitae et necis potestas est: Libertus, manumissus.
  • 611 Pensum facienti demensum suum debetur, diurnum, menstruum, annuum.
  • 612 Liberis parentes multa indulgent.

LVIII. DE URBE.

  • 613 Urbem muniunt moenia, aggeres, valla et valli, propugnaculaqve.
  • 614 Intervallum [interstitium] habet sossam, pomoerium intro est: qv� civibus ad moenia patet accessus.
  • 615 Porta habet claustra sua, valvas, repagula et cataractas.
  • 616 Plateae et vici lapide sunt strati, ut et Forum70 cum porticibus, ne lutosae sint ambulationes.
  • 617 Angiporti ut plurimum impervii sunt.
  • 618 Suburbiis oppidum ampliatur, Turribus decoratur: potissimum si muratae sint et fastigiatae.
  • 619 Non cuncti incolae privilegiati sunt, sed indigenae et municipes.
  • 620 Exhis qvidam a censu et oneribus publicis immunes, sibi privatim vivunt.
  • 621 Peregrini et inqvilini sunt vectigales.
  • 622 Templum, Armamentarium, AErarium, Granaria, civitatis robur sunt.
  • 623 At Cisternae, Horologia, Scholae, bene ordinata, belli regiminis indicium [documentum.]
  • 624 Pone praetorium custodia poni solet: in recessibus Foricae,
  • 625 Diversoria, Cauponae, Popinae, pro advenis parantur: Asyla [refugia] pro sontibus: Xenodochia, pro pauperibus.
  • 626 Basilica est augusta aedes, vel domus.
  • 627 Specula in editiore loco sit, vigiles autem vigiles.
  • 628 Vicini mutua sibi ministeria debent.

LIX. DE TEMPLO.

  • 629 AEdituus campanarum pulsu coetum ad sacra convocat.
  • 630 Ubi conventum est, Cantorum chorus adinterleaved pageinterleaved page71 pluteum psalmos et hymnos spirituales decantat.
  • 631 Concionator [Ecclesiastes] e suggestu Spiritum sanctum invocat, textum Biblicum authenticum interpretatur: Scripturas utriusqve Testamenti citat; ad poenitentiam [resipiscentiam] juxta decem praeceptorum (decalogi) tenorem hortatur: Contrita corda satisfactione meritoqve Christi solatur: hoc scilicet modo Evangelium praedicans, et religione auditores rite imbuens.
  • 632 Peract� precatione (oratione) festa indicit, et concionem (qvae qvo freqventior, eo charior) dimittit.
  • 633 Nonnunqvam catechizat, baptizat, sacram coenam (synaxin, Eucharistiam) ministrat.
  • 634 Absolvit poenitentes, a sacramentis arcet impoenitentes, hypocritas conscientiae suae committit.
  • 635 Encaenia et anniversariae solemnitates debit� festivitate (biduo, triduo, octiduo) celebrantur.
  • 636 Ceremoniae non apud omnes eaedem sunt, nec ordinandi et initiandi Ministros mos idem: sed disparitas haec innoxia est.

LX. DE ECCLESIA.

  • 637 Parochus est suae Paroeciae72 inspector, illius autem Antistes.
  • 638 Praesules (Abbates, Praepositi, Priores) cucullatis monachis, monasteriisqve, Abbatissae monialibus, (Vestalibus) Sacaellani sacellis, Diaconi collectis et eleemosynae praesunt.
  • 639 Primitiae et decimae sacerdotibus offeruntur: Eremitae Eremum iuhabitant.
  • 640 Episcopi in conciliis schismata et sectas componunt, haereticos blasphemos cum asseclis, apostatasqve ab Ecclesiae unione excommunicant: Doctrinae canonem constabiliunt.

LXI. DE ETHNICORUM, JUDAEORUMQVE SUPERSTITIONIBUS.

  • 541 Pagani (gentiles, ethnici) sacrificuli, in delubris lucisve suis, sacrificia (hostias, victimas) super aras (altarta) immolabant, thura libabant et adolebant, et taliter idolis suis litantes, lustraliqve aqv� sese lustrantes, piacula expiare conabantur: sed abominatio fuit.
  • 642 Profanum appellabant, ceu minus sacrum et non consecratum, qvicqvid extra fanum esset.
  • interleaved pageinterleaved page73643 Pontifex infulatus sacrarium (adytum) intrabat: flamines thuribulo (acerra) suffiebant, cymbalis, tintinnabulis, nolis, crotalisqve tinnientes.
  • 644 Vates eorum, sagae et piatrices, vaticinabantur, non ex Numinis afflatu, aut inspiratione, per raptum [ecstasin] ut Prophetae Israelis, sed ex anspiciis, [auguriis] aruspicin�, sortibusqve superstitiosis.
  • 645 Inde auspices [augures] harioli, (haruspices) sortilegi dicti: hariolari vero et augurari, pro divinare, usurpabant.
  • 646 Habebant et oracula, sed erronea, a Vejove profecta.
  • 647 Demortuos heroas Divis accensebant.
  • 648 Judaei in Synagogis, praeputia circumc�dunt, Sabbadio feriantur etc.

LXII. DE CURIA.

  • 649 In curia Senatus consessus suos, et de Republic� curas agunt.
  • 650 Asservatur ibidem Matricula civium [Album] et Tabulae publicae,
  • 651 Consul deliberanda proponit, Senatores sententias dicunt, ille concludit.
  • 74652 Notarius cancellis septus acta consignat: et ita qvisque suo munere fungitur.
  • 653 Ministratores illis stint Apparitores, id est, Statores, Accensi, Scribae, et Praecones; item Lictores.
  • 654 Plebs in tribus tributa, suos habet tribunos, per qvos plebiscita seruntur ad ratihabitionem Senatusconsulto.
  • 655 Habent et opifices curias seu collegia sua, ordinis caus�: ut novitius artificium professus, Curionibus der specimen.

LXIII. DE JUDICIIS.

  • 656 Duobus de qvacunqve controversia disceptantibus, terrium intervenire necesse est, qvi litem dirimat, aut, de qvo al tercantur, diribeat: alias certamina et contentiones in infinitum ibunt.
  • 657 Aut igitur Arbitrum sibi deligant, cujus arbitrio acqviescant utrinqve, aut sectentur Forum, et secum experiantur jure.
  • 658 Qvi adversario dicam impingit [scribit] citat et arcessit eum ad Praetorem (praeterqvam nefasto die) insimulat et accusat noxae.
  • 659 Ad actoris petitionem accersitur reus, accusatio et excusatio cognoscitur, si dissitetur, admittuntur testes, et illi qvidem jurati, siinterleaved pageinterleaved page75 authoritas per se non sussicit
  • 660 Advocatus seu patronus clientem (utpote, qvi se in clientelam ejus dicavit) ne destituat, sed defendat: ex aeqvo tamen et bono, ne rabula audiat.
  • 661 Vitet et Judex praejudicia maximopere, neqve largitionibus corrupnis, huc aut illuc propendeat: sed nude secundum probatorum evidentiam decernat.
  • 662 Si adsesseres adsunt, Praesidis est, judicia colligere, illorum ferre, liber e, sed juste, ut sontes damnentur, insontes justificentur.
  • 663 Nam decreta et edicta consensu facta, retractari, revocari, ac rescindi., indecens est.
  • 664 Causae decisio ut promulgata est, ocyus exseqvutio fiat: nisi condemnatus protestetur, et ad tribunal superius provocet [appellet] ibi justitio, comperendinationi, aut etiam seqvestrationi, locus est.
  • 665 Sed et vadantur litigatorem, ad sisstendum se.
  • 666 Interdum dilario adhibetur, propter intercessiones et vadum fidejussiones: sed, qvod qvis spondet, praestare tenetur.

76LXIV. DE MALEFICIS ET SUPPLICIIS.

  • 667 In praevaricatores animadvertendum est, et notoriis peccatis multa [mulcta] irroganda, ne inipunitas in licentiam abeat
  • 668 Ad coercendos atqve compescendos improbos, virgae sunt, flagella, scuticae, compedes, manicae, numellae, cippi, ergastula, carceres, tormenta, patibula: ut per lictores et carnifices facinorosi rapiantur, vinciantur, constrjngantur, cedantur, verberentur, torqveantur, excrucientnr, aut etiam morte afficiantur desperati.
  • 669 Fures enim suspenduntur; Moechi decollantur; Homicidae et sicarii crurifragio plectuntur (qvondam cruci affigebantur;) Parricidae cum serpentibus culeo insuti, et aqvis submersi suffocantur; Anus veneficae [Lamiae] striges, et incendiarii, rog� cremantur; Calumniatores maligni [malitiosi] elingvantur: Prostibulis impudicis cauterio stigmata inuruntur.
  • 670 Colapho seu alap� caedi, ob qvidvis contingit: Talitrum jocosum est,
  • 671 Supplicii mitigatio fir relegatione, vel proscriptione.
  • interleaved pageinterleaved page77672 Exul in loco determinato exulat, extorris vagatur.

LXV. DE STATU REGIO.

  • 673 Potestates esse, omnium interest, ne potentior imbecilliorem opprimat: sed cum unus rerum potitur, Monarchia dicitur (qvanqvam Caesares Collegas sibi legere soliti sunt.)
  • 674 Is, si ex legum praescripto regnat, Rex est: si ex libidine (ut qvod libet, liceat) etiam sub coron� (diademate) sceptroqve Tyrannus.
  • 675 Sedes ejus in merropoli est: ubi in solio sedet ebutneo, bysso (sindone) trabe� acu pict�, magnifice vestitus, Aulicorum vero caterv� stipatus.
  • 676 Qui vel sunt Consiliarii, vel Praefecti: ut Aulae magister, Ensifer, Dapifer, Pocillator, Magister stabuli, Cancellarius, (suos amanuenses habens) Secretarius, Cubicularii, Atrienses, Celeres (a pedibus.)
  • 677 Aliorsum legat Vicarios, Satrapas, Qvaestores, Publicanos, et Legatos, qvi diplomate Regio instructi res gerunt.
  • 678 In defunctorum locum substituuntur (sufficiuntur, surrogantur) alii, qvi Successores dicuntur.
  • 679 Regiae; aulaeis et tapetibus picturilqve. refulgent, et personant music�
  • 680 Gerrones, (nugigeruli) Moriones, Parasiti (Gnathones) et Sycophantae, aularum appendices sunt: Eunuchorum usus desvevit [obsolevit.]
  • 78681 Majestas invidiae obnoxia est: sed clementia praesidii vice erit.
  • 682 Non tam Principem satellites tutantur, nec tam locupletat Fisci reditus, aut repositus thesaurus (gaza) atqve subditorum amor.
  • 683 Angariis igitur, censibus, et ex actionibus ne exhauriantur: congiariis potius et donativis (donariis) demulceantur (deliniantur)
  • 684 Imperandum sic populo, ut illi parere lubeat: obseqvia coacta, periculosa sunt.

LXVI. DE REGNO ET REGIONE.

  • 685 Regnum est, ubi sunt liberi status; statutorum vincul� inter se colligati.
  • 686 In arduis hegotiis concientur Comitia, sed e proceribus (Optimatibus) Comitibus, Baronibus, et Eqvestri ordine: Rustici non intersunt, ruri occupantnr, et suis pagi magistris obsecundant.
  • 687 In territorio. suo qvilibet Magistratus sancire potest, qvod vult: Sed velle non debet, nisi qvod public� expediat.
  • 688 Dicio (dominium) est, ubi qvis dominatut: Districtus, ubi jurisdictionem habet: Provincia, qvam devicit.
  • interleaved pageinterleaved page79689 Gentes finitimae de confiniis et limitibus contendunt plerumqve: sed si limitent, et paciscantur, Foedus est: qvod perjuri temerant, violantqve.

LXVII. DE PACE ET BELLO.

  • 690 Pacatus status optatissimus est: sed aliqvando, nisi vi armorum, retineri neqvit.
  • 691 Siqvidem turbatores clandestinas factiones et conspirationes disseminant, et cum conjur�runt, tumultus et seditiones concitant; qvae nisi sedantur, bella intestina erunt.
  • 692 Hostis externus externe irrumpit: ad versus qvem bello defensivo opus.
  • 693 Quod per Fecialem denunciatur, autper Caduceatorem Pax petitur, si qvis se imparatum, aut hostili potentiae imparem, arbitratur.
  • 694 Imbellis neqvicqvam bellare (belligerare) praesumet.
  • 695 Apparatus enim bellicus multa deposcit, Militem (qvi scribendus, armandus, lustrandus) Commeatum, Confoederatorum auxilia, dapsilesqve sumtus.
  • 696 Mature ergo stips cogenda, sicut et victualia: et praestandi, qvi erogent.
  • 697 Tum cong regandus et ordinandus exercitus, per Legiones, Cohortes, vexillationes, turmas: Praeficiendiqve Deturiones, Centuriones, Magistri eqvitum, Tribuni; omnibus deniqve Imperator.
  • 698 Tirones intermiscentur Veteranis: Volones et Dimachae peditatui vel eqvitatui se agglome80rant: Lixae, Calones, et Caculae, ob seruitia adsciscuntur.
  • 699 Armaturae satis erit, si tectus sis loric�, gale� (casside) scuto seu Clypeo (ancili, parma, pelta vel cetr�) instructus vero qvibus dimices.
  • 700 Classis navalis etiam uncos [harpagones] hamasqve poscit.
  • 701 Gladius accingitur, vel balteo appenditur, ut e vagin� stringatur promitius, evaginatusqve recondatur capulotenus.
  • 702 Sagittarii e pharetr� sagittas promere, arcum nervo tendere, ingruentesque protelare, consvescant.
  • 703 Sclopetarii sclopeta nitrato pulvere onerent, post displodant: sed ad scopum prorsus collimantes.
  • 704 Expeditione suscept�, castra metari, tentoria paxillis figere, munitionibus sese vallare, et excubiis circummunire, opus est.
  • 705 Emittendi subinde (sive armati, sive inermes) speculatores et exploratores, qvorum in militi� insignis usus est: ut et Tesserae [symboli] qv� sui se recognoscunt.
  • 706 Excursiones pabulationis caus� fiunt, non sine populatione.
  • 707 Induciae si panguntur, dantur obsides.
  • interleaved pageinterleaved page81708 Ad praelium eductae copiae, vel in cuneum coguntur, vel in phalangem alis munitam.
  • 709 Vexilla in medio ferunt signiferi: qvos antesignani cum Spathis [romphaaeis] praecedunt.
  • 710 Tympanistae et tibicines Classicum canentes, tubarum et lituorum ingeminato clangore, atqve tympanorum strepitu, ad alacritatem incendunt.
  • 711 Velites usitate pugnae faciunt initium velitando, moxqve concurritur agmine toto, et pugnatur:
  • 712 Eminus qvidem lapides Fundis et Catapultis, tela Balistis, glandes Bombardis et tormentis, jacula [spicula missilia] amentis, ejaculando:
  • 713 Cominus autem, Sarissis et Lanceis mucronatis [cuspulatis] Hastisqve et Bipennibus, magno nisu vibratis transverberando; Caestibus, Clavis, Aclidibus et Calis, proturbando; Frameis et pugionibus pungendo et confodiendo; Ensibus, Acinacibus, et Sicis, caedendo.
  • 714 Fit strages cruenta, cadunt promiscue hinc et hinc, ejulatu et boatu horrendo (tremendo)
  • 715 Conflictu durante succenturiati (nisi receptui canatur) ex insidiis supervenientes, a tergo adoriuntur, [invadunt] aciem disturbant, fugant, insectantur, trucidant.
  • 716 Illi terrore perculsi, partim se dedunt, aut capiuntur, partim fugiunt, et dispersi palantur.
  • 717 Civitas rebellis et Arx, castrumve, qvo se clade affecti et profligati receperunt, obsidetur, undiqve circumvallatur, machinis bellicis oppugnatur. (
  • 82718 Obsessi, si erumpant, repelluntur, et impetu majore debellantur.)
  • 719 Expugnata ante ultroneam deditionem (urbs) diripitur: aliqvando et aboletur, ad internecionem exc�ditur, desolatur, et evertitur.
  • 720 Munimenta, si qvae antea fuerunt occupata, recuperantur.
  • 721 Victores spoliis et manubiis onusti, trophaeis erectis, ovantes et paeana canentes, cum triumpho redeunt.
  • 722 Ubi strenui, ob heroica facinora, insignibus condecorati nobilitantur: Proditores, turbarumqve autores, Transsugae item, et desertores plectuntur, saucii sanantur, captivi redimuntur, aut permutatione liberantur.
  • 723 Ad extremum stipendiis (qvantum qvisqve meruit,) exsolutis, miles exautoratur, atqve exarmatur, emeriti rude donantur, qvi pro patri� occubu�re, adore� afficiuntur.

LXVIII. DE SCHOLA ET INSTITUTIONE.

  • 724 Qvoniam literati ad omnia habiles esse, idiotae vice versa parum societati humanae conferre deprehenduntur, Scholis, ubi rudes erudiantur, opus est.
  • 725 At hae non sunt, ut fatui opinatur, carnificinae, sed ludus, dummodo discipulus docilis callidum cordatumqve nanciscatur Praeceptorem.
  • 726 Ille enim si discit sponte percontatur [qvaerit] avide, et auscultat attente; hic si docet lubenter, informat provide, et inculcat assidue, uterqve habet eximium delectamentum,
  • interleaved pageinterleaved page83727 (Quod et Rectores, et Ludimagistrorum adjutores Paedagogi, attendant, ob salaria.)
  • 728 Adjungenda tamen est institutioni disciplina (id est, censura et serula) ne vel dissolutio, vel desidia surrepat.
  • 729 Qvi monita non moratur, vapulet.
  • 730 Cathedra docentis est, subsellia discentium.
  • 731 Calam� (cujus crena scalpell� temperatur) scribimus in chart�, vel membran�: Stylo [graphio] in pugillaribus [codicillis,] ut expungi possit.
  • 732 Qvod formator dictat, tu calamo excipe: ille vero mendas commonstrans emendabit, si qvid vitiose positum; ut qvod dedocet, dediscas.
  • 733 Memoriae qvod mandare vis, relege treqventer: non cursim, obiter et persunctorie, sed rebus intentus, inhaerebit,
  • 734 Repetitio tacita est, recitatio clara: examen qvotidianum vel extraordinarium.
  • 735 Si feliciter proficere vis: qvicqvid modo comprehendisti, statim alteri enarra.
  • 736 Decet enim te praemonstrantem studiose imitari, condiscipulos certatim aemulari.
  • 737 E trivialibus Scholis (gradatim) promovemur ad Gymnasia,84 inde in Academias; qvae Bacculaureos, Magistros, Licentiatos, et Doctores creant.

LXIX. DE MUSEO.

  • 738 Idoneus Musis locus solitarius est, a turba remotus, ubi studiosus Bibliothecam, Pulpitum, Atramentarium (cum calamario, cultelloqve scriptorio) habebit.
  • 739 Libellos munde tractet, qvos non plurimos habebit, sed selectos. (
  • 740 Qvorsum enim numerosa et in tot tomos divisa volumina, qvorum indices vel catalogum vix perlegit possessor?)
  • 741 Lituris ne maculet: asteriscis ad marginem notatis, reminiscentiam nemo sublevare vetat: qvin consultum est.
  • 742 Si qvid incidit, evanescere non patieris, annotabis protinus: non in rejectaneas Schedas, sed in palimpsestum, indeqve in diarium vel adversaria, qvae penes te, aut in promtu habe.
  • 743 Lucubranti ad lychnum, cereus prae sebace� candel� conducit, cui accendendo igniarium cum fomite adsit.
  • 744 Taedae fumant et fumigant.
  • 745 Candelabrum sit pensile, umbraculum viride, Emunctorium praesto, qv� emunge, ne ellychnium obumbret; sed illud, ne qvid sordidetur, sepone.
  • interleaved pageinterleaved page85746 Proditurus lucernam absqve laterna ne feras: facibus [faculis] non fidendum.

LXX. DE GRAMMATICA.

  • 747 Grammaticus literas Orthographice, (majusculis sola periodorum capita, et emphatica) pingit, syllabas copulat, dictiones [vocabula] declinat et conjugat, phrases syntactice construit, sermonemqve legitime pronunciat.
  • 748 Ancillantur huic librari, et Typographus, qvi e loculamentis typos depromens coagmentat, prelo subjicit, libros excudit, et Bibliopego [compactori] compingendos tradit, qvos Bibliopola venundat.

LXXI. DE DIALECTICA.

  • 749 Dialecticus [Logicus] ratiocinans, qvid de qvo dici possit, et qvare, pervestigat, ambigua distingvit, obscura declarat, similia dissimilibus confert, effati cujusvis certitudinem examinat.
  • 750 De qvocunqve themate disserens, de qvaestionibus dubiis pro et contra disputat, argumenta86 syllogismis argute innectit, method� apposit� omnia digerit.

LXXII. DE RHETORICA, ET POESI.

  • 751 Rhetor formulas dicendi conqvirit ad eloqventiam, stylum exercet, verba Tropis (a nativo significatu ad alium sensum transserendo) Sententiasqve Figuris [Schematis] (verba geminando et ad Euphoniam artificiose transponerido) actionem deniqve gestibus, colorat.
  • 752 Facundus Orator Exordio praemisso sese in sinuat (aliqvando abrupte auspicatur,) post causam proponit dilucide, tum confirmat rationibus valide; illustrat exemplis prolixe (tametsi non dilatat vel amplificat, nec digreditur abs re) objectiones refutat et refellit exacte, Epilogo perorat: qva praemeditate, qva ex tempore.
  • 753 Proverbia et adagia, ut etinterleaved pageinterleaved page87 comparationes, orationem luculenter exornant, qvae si strictim rem enunciat, nervosa dicitur,
  • 754 Sed Poeta disertus e pros� [soluta] ligatam faciens, versus et rhythmos concinnat eleganter, Carmina [metrum] modulatur, Epithalamia, Anagrammata etc. fingit. 〈…〉〈…〉88〈…〉〈…〉

LXXII. DE ARITHME TICA.

  • 755 Mathematicae disciplinae; pariter sunt utiles et subtiles.
  • 756 Arithmetica numeros computat, qv� compendiose addantur, subtrahantur, multiplicentur, dividantur per se invicem: sive id siat Cifris, sive calculis [abaculis] super abacem: sed Ruricolae per decusses, duodenas, qvindenas, et sexagenas supputant.

LXXIV. DE GEOMETRIA.

  • 757 Geometra, qvasi [acsi] ludibundus, figuras contemplatur, et mensurat distantias, prope an procul absit [dister] aliqvid.
  • 758 Ad regulam lineas (puta rectas vel obliqvas, non curvas aut spirales) ad normam angulos, circino vero circulum (cujus medietas centrum, circuitus (ambitus) circumferentia appellatur) ducit.
  • 759 Conus turbinatus est, Cylindrus teres, Graecum * d triqvetrum, Cubus qvadratus, Globus rotundus, externe convexus, interne concavus.
  • interleaved pageinterleaved page89760 Circularis (figura) divinissima est, omnia complectens, nihil habet offensionis, nullam incisuram, nullum anfractum, nihil eminens, nihil lacunosum.
  • 761 Omnis dimensio fit per triangulum.

LXXV. DE MENSURIS, ET PONDERIBUS.

  • 762 Mensurae continuorum sunt: Granum, Digitus, Palmus, Spithama, Ulna, Passus, Orgyia, Decempeda, Stadium, Milliare: his metimur omnia.
  • 763 Liqvidorum: Culeus, Urna, Amphora, Congius, Sextarius, Hemina, Triental, Cyathus.
  • 764 Aridorum: Medimnus, Trimodium, Modius, Semodius, Qvartale.
  • 765 Pondera sunt: Centenarius, Libra [Pondo, As] Selibra [semissis] Qvadrans, Uncia, Semuncia, Drachma, Scrupulura.
  • 766 Si qvid in bilance penditur (libratur), examen,90 qvod scapo exit, et per trutinam (aginam) sese agitat, pensita: an aeqvilibrium sit?
  • 767 Statera est lanificum portalis libra, sine lancibus, alter� parte non nisi uncinum habens, alter� pondus: qvod centro admotum plus, amotum minus, ponderat.
  • 768 Si qvid praeter superpondium adjicitur, mantissa est.

LXXVI. DE OPTICA, ET PICTURA.

  • 769 Opticus radios visivos et visibilia objecta scrutatur, cur alia sint pellucida, alia opaca, alia perspicua, alia obscura, discernens: et juxta id perspicilia efformans.
  • 770 Hinc pictor ad exemplar vivi effigiem delineat, penicilloqve discretis pigmentis linit.
  • 771 Statuarius statuam caelat et sculpit, pingit et super basin collocat: si immanis est, Colossum dices.
  • 772 Solaria, (Scioterica) gnomone (horas) indicant.

LXXVII. DE MUSICA.

  • 771 Musicus melodias canit, et post praeludia, instrumenta pulsat.
  • 774 Symphonia est plurium concentus, qvorum consonantia (harmonia) grata est, dissonantia absurda, (absona).
  • 775 Organum tibiis et fistulis constat, Cithara, Testudo, Lyra, Sambuca, Pandura, chordis.
  • interleaved pageinterleaved page91776 Fides plectro plectuntur.
  • 777 Tibia utricularis discrepanter sonat.

LXXVIII. DE ASTRONOMIA.

  • 778 Astronomus siderum meatus considerat: Astrologus eorundem efficaciam et influxum.
  • 779 E Fastis liqvet, a Natalitiis Pascha recedere, ut minimum trimestre, Pentecosten a Paschata prope bimestre; inde Adventum circiter semestre.
  • 780 Illic sunt: Januarius, Februarius, Martius: Isth�c Aprilis et Majus; h�c Junius, Julius, Augustus, September, October, November: December postremus est
  • 781 Quilibet eorum in Calendario Romano suas Calendas, Nonas, et Idus babuit.
  • 782 Intra triennium accessio fit (mensis) intercalaris, Embolimi, id est, decimae tertiae lunationis: Lustrum [qvidriennium] bissextilem [annum] reducit.

LXXIX. DE GEOGRAPHIA.

  • 783 Geographus Regionum (etiam qvas ipse non peragravit) situm describit, qvae sint in Continente, Insulis, Peninsulis? qvae maritimae, qvae in meditullio, et qvonam tractu? sub92 qv� zon� et climate vel parallelo? qvos habeant hi aut illi accolas, et qvibus terminis ab illis dispescantur et disterminentur? et qvi illis antipodes: etc.

LXXX. DE HISTORIA.

  • 784 Qvum res gesta narratur, Historia est, cum ficta, Fabula.
  • 785 Illas Historicus recenseat: has annalium monumentis inferre, capitale sibi ducat.
  • 786 Et ut pateat, genuina, non supposititia esse, rem simul cum circumstantiis in commentaria regerat.

LXXXI. DE MEDICINA.

  • 787 Sanis optima medicina, Diaeta est: qvia securissima, et sine violenti�.
  • 788 Ne bibas vel edas, nisi siti et fame stimulatus, (qvod saliva ad conspectum cibi palatum titillaus innuet) valebis et vigebis.
  • 789 Qvocirca appetitui praestolare jejunus.
  • 790 Sed et invaletudo, si te incessit, abstinenti� et qviete curatur: qvod non advertunt, qvi non nisi saturi jejunant, et non nisi operatione fracti qviescunt.
  • 791 Frictiones, fomentationes, venae sectiones, cucurbitae, emplastra et omnia forinsecus superimposita, non demunt tormentum, sed mitigant et leniunt.
  • 792 Remedia purgantia, evacuantia, sudorisera, corroborantia, efficainterleaved pageinterleaved page93cius medentur, sive sint potiones sive pilulae etc.
  • 793 Antidotis venena, Amuletis fascina pelluntur: haec etiam verbulo Praefiscini.
  • 794 Salsum in Medicos scomma est, solis licere (licitum esse) impune occidere: utinam non venum!
  • 795 De universali medicamento litigant, an detur.
  • 796 Gregales eorum sunt Chirurgi, et Pharmacopolae; hi pharmaca, ungventa, syrupos, pastillos, trochiscos, et Morsulos praeparantes, in loculis et forulis, pixidibusqve seorsim qvaeqve reservant.

LXXXII. DE ETHICA IN GENERE.

  • 797 Virtus in mediocritate consistit: Vitium est, cum in excessu, tum in defectu: Excedere enim vel deficere, transgredi utiqve est.
  • 94798 Si qvis peccat incogitanti�, Delictum est; si voluntarie, Facinus; si studio, Neqvitia; si malitiose, Scelus; si enormiter, Flagitium; si ut aegre faciat alicui, Perversitas.
  • 799 Et talia qvi patrat [designat] perditus est.
  • 800 Qvi perperam agere susqve deqve habet, pravus est: qvi se a malo prohibet, probus: omnimode impollutus, detestatur et abhorret omne impurum, imo exsecratur.
  • 801 Consvetudo vitiosa sensim irrepit, cui sero obsistitur, postqvam invaluit: qvandoqvidem radicata raro exstirpatur.

LXXXIII. DE PRUDENTIA.

  • 802 Ex dignitate unumqvodqve aestimare, Prudentiae statumen est, ne res nullius pensi et titivillitii magnipendantur.
  • 803 Anteqvam inceptes qvidpiam, operae pretium est pensiculare, utrum e re sit, nec ne? ne frustr� (in cassum) labores.
  • 804 Prospice ergo finem, provide media, et ne qvid obstet aut officiat, attende occasioni.
  • 805 Nam insipientis, stolidi et dementis est, sine intentione ferri: insani, stulti, et vecordis illicita appetere: vesani et suriosi, impossibilia suscipere, imperiti et inconsiderati, negligere opportunitatem.
  • 806 Ubi inter plura optio datur, deliberandum diu, qvod statuendum semel: supervacaneis vero supersedendum.
  • 807 Et qvidqvid instituis, consultainterleaved pageinterleaved page95 exqvisite, itane, an ita satius sit? post exseqvere celeriter, sed caute.
  • 808 Circumspectus, etsi de eventu confidat, eumqve praevideat, circumspectat tamen, ne sese praecipitet.
  • 809 Qvia usu venit, ut tardus velocem antevertat: Pedetentim igitur.
  • 810 Qvod abscondi debet, non palam venditat, abstrudit, non obtrudit.
  • 811 Qvod ei non certo constat, affirmare [asserere] aut negare cavet, nedum ut asseveret, aut inficietur.
  • 812 Nam ut credulitas, ira diffidentia noxia est: verum longe magis pertinacia.
  • 813 Praesagiens qvidpiam adversi, praevenire censet melius, qvam praeveniri. (
  • 814 Praepostera enim sapientia est, polt factum sapere).
  • 815 Et dum qvisqve suarum rerum satagit, ille sibi neqvaqvam deest.
  • 816 Vaser versute nimis versat omnia, suspicax est dolosus.
  • 817 Veterator astu imponit incautis, ut reprobanda praeoptent, et vice versa.

LXXXIV. DE TEMPERANTIA.

  • 818 Depravatio nostra permulta concupiscit: sed temperans cupiditates moderatur.
  • 819 Sobrietas est continentia a superflu� alimoni�
  • 96820 Gulosus Catillo ligurit et pitissando sorbet; Helluo vorando et potando sese ingurgitat; Lurco comessando sua decoqvit: omnes mera abdominis mancipia.
  • 821 Compotatores meracius hauriunt, cum qviseqve vel dat Symbolum, vel solvit.
  • 822 Veteres temperabant merum (aqva) et victitabant simplicissime: nunc qvot gulae illecebrae, tot pernicies.
  • 823 Ebrius enim noxam [poenam] habet crapulam, Ebriosus tremorem et podagram: et Abstemii mente valent, temulenti amenti�.
  • 824 Inebriati brute bacchantur, titubant, screant, spuunt (sputant) vomunt pedunt (cum reverenti�) et cacant.

LXXXV. DE CASTITATE.

  • 825 Castus est, qvi se nefand� libidine non contaminat: lascivire enim belluinum est.
  • 826 At non adulteria solum, incestus, stupra, scortationes, et concubitus illegitimi, sed et omnis Venerea salacitas, basiationes, imo cogitationes spurcae ac obscenae, impudicitia sunt.
  • 827 Adulter extrarium polluit torum, scortator suum: qvandoqve moechus pellicem vel concubinam alit, Ganeo per lupanaria grassatur, Meretrices pudicitiam suam prostituunt; Lenones [balliones]interleaved pageinterleaved page97 alios inqvinant.
  • 828 Vah propudia! foedi et exsecrabiles omnes.
  • 829 Insanit, qvi deperit faeminam.

LXXXVI. DE MODESTIA.

  • 830 Modestus verecunde agit, procacitatem defugit.
  • 831 Non frivolus est, utut qvadantenus blandus et comis: non loqvax, sed taciturnus.
  • 832 Nec tamen morosus, aut torvus, sed gravis, severus, non saevus.
  • 833 Nihil immoderate laudat, vel vituperat, neminem traducit, aut diffamat: ad opprobrium neutiqvam silet.
  • 834 Ad haec non pejerat, nec dejerat, nec jurat.
  • 835 Nemini adversatur, aut facessit molestiam, aut scandalo est: Neminem sciens volens contristat.
  • 836 Quod fama et crebrescens rumor fert [refert] non vulgat, percontatur prius scrupulose.
  • 837 Curiosus ardelio ingerit se et immiscet, ubi ejus nihil interest, etiam qvae celantur, eliciens.
  • 838 Locutulejus verbosus est; Nugator facta infecta blaterat; Futilis arcana effutit; Sophista captiosus est; Momus omnia carpit et suggillat.
  • 98839 Consideratus non qvidem elingvis est, sed tamen non insulsus blatero: in multiloqvio enim vanitas.
  • 840 Non sibi arrogat, qvod non habet, nec aliis sua derogat: non ambit [adspnrat ad] fasces aut honores, nec sua profuse jactat, aut ostentat, aut in iis gloriatur, aut se insolenter extollit, sed potius humiliat et demisse gerit.
  • 841 Praeconia vulgi non affectat, nec sibi anteferri alios moleste fert.
  • 842 Festivi joci, leporesqve et allusiones facetae, urbanos decent: rusticitas opicam barbariem redolet.
  • 843 Scurrilitas summopere discavenda.
  • 844 Cavillatio virulenta sannionibus relinqvenda.
  • 845 Renidere, et ridere, morati est, cachinnari incivile.

LXXXVII. DE AUTARKEIA.

  • 846 Avarus per fas et nefas ditescere allaborat, cum tamen superna benedictio ditet,
  • 847 Et cui usui in immensum coacervatae [cumulatae] divitiae? male parta, male dilabuntur.
  • 848 Adeo desipiunt divites qvidam: ut bonis (stabilibus et mobilibus) affluentes, et cistas pecuni�, scrinia cimeliis et cameras supellectile consertas possidentes, egestatem timeant, videlicet in copi� inopiam, in abundanti� (imo redundanti�) penuriam.
  • 849 Tu si tibi opes affatiminterleaved pageinterleaved page99 suppetunt, egenis vicissim suppedita: Sin, etiam de modico imperti, si non largiter, saltem liberaliter.
  • 850 Satius est, liberalem esse, qvam parcum.
  • 851 Frugalis paucis contenrus est; non tenax qvidem, sed parsimoniae navans operam.
  • 852 Qvae qvantum sit vectigal si luxuriosus pervideret, luxu patrimonium non prodigeret.
  • 853 Pauperat enim dispendium, compendium opulentat.
  • 854 Tu ergo qvidqvid accipis et expendis, in codicem accepti et expensi refer.

LXXXVIII. DE JUSTITIA: PRIMO COMMUTATIVA.

  • 855 Justitia suum cuiqve tribuit.
  • 856 Ergo qvi cum alio transegit, et qvidqvid promisit (pollicitus est,) condi xit (sive ultro et su�pte, sive exoratus, et qvibuscunqve conditionibus et exceptionibus) standum est pactis et promissis praecise.
  • 857 Qui stipulanti adstipulatus est, obligavit se.
  • 858 Depositum reddendum est, non adnegandum, non supprimendum.
  • 859 Nil qvod alterius est, tibi sine ejus scitu vendica, aut usurpa [assere.]
  • 860 Qvod utendum accepisti, idem restitue, non aliud: et qvidem, qvoad ejus fieri potest, absqve detrimento.
  • 861 Qvod mutuo datum est, aliud licet remittas, paris tamen aestimii.
  • 862 Si qvis te mutuatur, mutua, et ei commo100da: chirographum tamen vel arrhabonem, seu pignus, vel praedem, aliamve cautionem postula.
  • 863 Qyia ob mortalitatem, qvin et fidei lubricitatem, cautel� opus est
  • 864 Porro, qvi supra sortem usuras exigit, non creditor est, sed faenerator: pessimus autem et neqvissimus, qvi anatocismis debitorem devorat; qvod nefarium.
  • 865 Iniqvus vero sibi ipsi est, qvi alieno aere se obruit, ut versuram vel auctionem facere cogatur.
  • 866 Proinde debita [nomina] qvanto ocyus dissolve, et apocham [acceptilationem] qv� acceptum tibi referat, fla gita.
  • 867 Furta, Rapinae, Sacrilegia, Peculatus, Plagium, Abactus, perinde in illo mandato, non furaberis, interdicta sunt.
  • 868 Privari enim et orbari suis nemo debet: qvi istud committit, repetundarum tenetur.

LXXXIX. DE JUSTITIA DISTRIBUTIVA.

  • 869 Praemiis et poenis in officio continemur.
  • 870 Ergo qvi laudabiliter agit, collaudationem [applausum] commendationem, promotionem, honoraria, meretur: qvi secus, expostulationem, reprehensionem, vituperium, probra et castigationem: sed prout persona est.
  • 871 Qvi nolens et inscius maleficium admisit, commiseratione dignus est; simplicitati tantisper imputa, rigide ne age; qvi dat� oper�,interleaved pageinterleaved page101 jure meritoqve puniatur, luat: qvi alieno instinctu et impulsu, non omnino excusatur.
  • 872 Afllictionem afflictis ne auge, sed suppetias ferendo minue, cum implorant.
  • 873 Adjumento qvi eget, eum instanter obnixeqve petere; rogare, obtestari, obsecrare, supplicare numne. [nunuqvid] pigebit.
  • 874. Superbus mendicus nil emendicat: importunus vero flagitator, odiosus est, repulsam feret.
  • 875 Cum impetraveris, qvae rogasti, gratias age: Si just� de caus� negatur, ne obtunde, ne murmura.
  • 876 Quod qvis non rogatus largitur, modeste recusa, sed pertinaciter ne respue, re contemnere (aspernari) videaris, tibiqve ingratitudo exprobretur.
  • 877 Gratitudinis gradus sunt: Beneficium agnoscere, depraedicare, pensare.
  • 878 Munes esse, et munera remunerari (retribuere) opulentorum est.
  • 879 Acceptis diversoribus Xenia, necessariis strenae mittuntur.
  • 880 Conspicuos et donis singularibus antecellentes honora et suspice, neminem despice.
  • 881 Prosis omnibus, obsis nemini, fausta precare universis. XC. DE FORTITUDINE.
  • 882 Magnanimus est, qvi secunda et adversa indifferenter ferre potest.
  • 883 Nihil enim vulgare admiratur, ad repentina non consternatur, labores non102 detrectat, et qvibus se addixit, eos alacriter subit, strenueqve urget: pericula inevitabilia, si imminent [impendent, instant] intrepidus adit, et animose suffert: audaciam modo et temeritatem refugiens.
  • 884 Propterea qvod coepit, continuat: fessus tamen et lassus, ne succumbat penitus, remittit.
  • 885 Pusillanimis ex adverso, prosperis intumescit, calamitosis subsidit et animum despondet, inopinis percellitur, ad qvemvis strepitum effaeminate trepidus et qvenulus est: mutire vel hiscere vix audet.
  • 886 Inter Fortem ergo et Ignavum [segnem, pigrum] qvid interest? ille munia vocationis solicite agit, hic negligenter; ille sedulo, hic socorditer; ille enixe, hic remisse, ille accurate, hic defunctorie; ille qviete, hic proterve; ille nihil cunctando, hic omnia procrastinando: ille incessenter [sine intermissione] in proposito decoro pergit, hic desultorie tergiversatur et restitat: verbo, ille viget ubiqve, hic langvet et torpet ubiqve.
  • 887 Desidibus et otiosis semper feriae sunt, etiam profestis (diebus) otiantur et vagantur.
  • 888 Navus [gnavus] etiam in otio negotiosus est. XC

I. DE PATIENTIA.

  • 889 �rumnosam conditionem qvid prodest deplorare, si non datur in melius commutare?
  • 890 Patiens gemit, lachrymatur, flet, non autem plorat, ejulat, lamentatur.
  • interleaved pageinterleaved page103891 Injurias non ulciscendo rependit, aut retaliat, sed aeqvanimiter tolerat; extenuans potius, qvam exaggerans.
  • 892 Indignatur qvidem indigne factis, et malevolo succenset, ac stomachatur, sed non effervescit in vindictam, nec vehementer invehitur in qvenqvam: infensus est alicui, non infestus.
  • 893 Iracundiam cohibere, ignoscere et condonare [remittere] culpam, parcere etiam inimicis, excellentis animi est; exardescere, fremere, furere, minari, maledicere, diras imprecari, impotentis (sui non compotis.)
  • 894 Impos enim sui est, qvi eousqve excandescit, ut se reprimere neqveat.
  • 895 Generosus (animus) mavult mitis esse, qvam atrox, mansvetus qvam ferus, benignus qvam truculentus (trux), placabilis qvam dirus.
  • 896 Saevitia enim, immanitas et crudelitas (qvam mulceri oporteat) nonne bestialis est? XC

II. DE CONSTANTIA.

  • 897 In honesto instituto immote persistere, constantiae est; non perseverare, levitatis.
  • 898 Sed heus tu, aliud est constantem, aliud pervicacem esse.
  • 899 Si qvis ergo meliora svadet aut dissvadet, adhortatur vel dehortatur, ne sis contumax, ne praefracte repugna, nec obstinate contradic, sed obseqvere.
  • 900 Verum si qvis te in bono labefactat, obfirma animum et obstina, usqve dum perrumpas obstacula: Rata enim irrita reddere dedecet. XC

III. DE AMICITIA, ET HUMANITATE.

  • 901 Si conversationem tuam vis esse amabilem, esto inferioribus humanus et104 affabilis, aeqvalibus officiosus, superioribus venerabunde obediens; inibis gratiam.
  • 902 Undecunqve abscedis, valedicere; qvemcunqve convenis aut praeteris, amanter salutare; salutantem vero resalutare; discedentem abs te aliqvousqve comitari, ne dedignator.
  • 903 Interroganti responde placide: ad minimum annuendo, vel abnuendo [renuendo].
  • 904 Loqventem ne interpella; nescienti tamen aliqvid, si tibi succurrit, suggere; eum qvi te operitur, ne morator.
  • 905 Cuicunqve gratificari potes ull� re, ne refragator, nec gravator, vel gratis [gratuito]
  • 906 Si qvis indiget consilio, consule; si consolatione, consolare; si subsidio, subveni et opitulare; si suffragio, suffragare; aegrotos visita; sic omnium demereberis benevolentiam et favorem.
  • 907 Laesit te qvis? connive, et suffundes eum; si poenitet fecisse, da veniam et oppido tibi devincies ac obstringes.
  • 908 Si offendisti ipse, alloqvi, [affari] pacare, placare, deprecari et reconciliari ne pudeat: non dicis ergo, sed serio.
  • 909 Simultatem inveterascere non sines, ne in odima transeat.
  • 910 Contubernales et convictores unanimitas condecet.
  • 911 Dissensiones eqvidem et discordiae qvin intercedant, haud est possibile: sed coninterleaved pageinterleaved page105cordia redintegranda est toleranti� mutu�, et dissidentes, per ultro citroqve commeantes, et intercedentes, proxenetas, conciliandi.
  • 912 Felices successus habet aliqvis? ne limis specta, fave. Infortunium? commiserare: Misericordis est miserorum misereri.
  • 913 Veracitati inprimis stude: mendacio nil tetrius: Qvi comminiscitur, qvod mentiatur, exosus est.
  • 914 Si qvid innotuit secreti, ne divulga, nec resciscat a te alius, tametsi contetur: tace inqvam, mussa: Taciturnitas tua nemini incommodabit, te apprime commen dabit.
  • 915 Inter hilares tetricus nesis, nec tamen effuse laetus.
  • 916 In alios dicax ne sis; et si qvid sermocinando lepidi admisces, sales sint, non cavilla: allude, ne vellica; ne qvem praesentium lacessas, absentium calumnieris.
  • 917 Nam jurgari, rixari et vitilitigare, agrestium est: Criminari et deferre, susurronum et delarorum; vexare et exagitare balatronum et scurrarum; convitiari et contumeli� afficere, nebulonum. XC

IV. DE CANDORE.

  • 918 Cum qvo versaris, et necessitudo tibi est, erga illum sis apertus, sine fraude doloqve: amicum enim fraudare et fallere, qvale decus?
  • 919 Fideli socio sidus esto, clam illo furrim, ejus in fraudem, nihil occipe: nam perfide qvi106 agit, sibi perditionem machinatur.
  • 920 Si qvid taxandum est, non clam fiat, sed coram, in os, idqve parrhesi�, prout sentis: modo tempestive.
  • 921 Ab amicitia nihil alienius assentatione.
  • 922 Cernis crimen? ne dissimula, mone, increpa [objurga]: etenim cur non cernere simules?
  • 923 Si proximus deliqvit, aperte corripe et corrige: adulari versipellium impostorum est
  • 924 Si qvis utilia loqvitur, assentire; si inutilia, ne assentare.
  • 925 Palpum et offuciae subdolorum sunt: tu candide et sincere omnia.
  • 926 Veritatem ingenue fateri ne verecundator, uti conscius es: cur enim adjurari velis?
  • 927 Qvorum tibi nondum exploratus est candor, familiarem te non exhibebis: caeteroqvin contemtum incurres.
  • 928 Ignotis blandiri noli, ne te lenocinari ac insidiari existiment. XC

V. DE CONVERSATIONE ERUDITA.

  • 929 Cui ab occupationibus vacat, vadat ad congerronem: eum tamen, cui invisus es, ne invisas.
  • 930 Cujas sit dilectus sodalis, et nobilis an ignobilis, ignominiae tibi ne ducas; dummodo sit frugi et ad ingenium tuum congruat: infamibus ne te conjungas.
  • 931 Sodalitia dissoluta et nauci, devita: viriant enim mores.
  • 932 Docti deambulationibus delectantur, sive meditandum est, live confabulandum.
  • interleaved pageinterleaved page107933 Cum in aprico spatiari taesum est, considetur in umbr�.
  • 934 Nae pulchrum et scitum est, cum dissitis colloqvi, et qvidvis significare posse; non per nuntios, sed perliteras.
  • 935 Antiqvi intabellis ceratis (ut deteri, aut deleri posset) exarabant, et cum iis tabellarios mittebaut: nobis papyrus et atramentum commodius inserviunt.
  • 936 Epistola complicata, ne legi qveat, nisi ab eo, cui destinatur, obsignatur sigillo; resignanda (nisi intercipiatur) illi, ad qvem inscriptio spectat.
  • 937 Cognomen intus subscribitur.
  • 938 Schedula non sigillatur. XC

VI. DE LUDICRIS.

  • 939 Ne labascant fragiles vires, aut elangvescant, a seriis qvandoqve cessa, et cum coaetaneis (dispares enim non bene fociantur) defatigatum te relaxa oblectamentis.
  • 940 Spectacula enim delectant, commotio vegetat,
  • 941 Facetiis, dicteriis, ac aenigmatibus certare, ingeniosum est; Pil�, Sphaera et Conis, Trocho, Sclopo, Globulis, Myinda, par impar etc. puerile: Chartis lusoriis, Talis (Tesseris) Alea (Fritillo) aleatorium: Latrunculis, operosum.
  • 108942 Vbi si qvis ad incitas compellitur, actum est de eo.
  • 943 Choreis et tripudiis lascivi se exerceant.
  • 944 Grallator grallis gressus spatiosos divaricat.
  • 945 Funambuli papae! qvam confidentes sunt!
  • 946 Cursores a carceribus ad metam curriculo sestinant, et primus brabeum aufert.
  • 947 Alii signant lineam, qvam simul ac attigerunt, consistunt illico: qvi ultr� procurrerit, aut citra eam substiterit, ludum perdit.
  • 948 In circo eqvitando, in Agone luctando et reluctando, uter alterum conficeret, concertabant.
  • 949 Gladiatores et pugiles [athletae] in palaestr� congrediuntur, directore Lanist�.
  • 950 Cum duo digladiantur, Duellum est; ubi alter intentat ictum et infert, alter inhibet et propulsat; vincit autem, qvi infligit.
  • 951 Gesticulator (agyrta) actionis volubilitate aciem perstringit; sed praestigiae sunt, non miracula.
  • 952 Mimus (histrio) personam alterius effingit (exprimit).
  • 953 Comoedia perplexum actum repraesentat, sed cum jucund� catastrophe: Tragoedia tristem habet exitum.
  • 954 Theatrum in propatulo est, Scena sipariis velatur.
  • interleaved pageinterleaved page109955 Bacchanalia larvari peragunt. XC

VII. DE MORTE, ET SEPULTURA.

  • 956 Moribundorum speciale Symproma est, stertor lethalis.
  • 957 O mortales! qvotusqvisqve vestr�m reputat, ab hoc puncto aeternitatem pendere?
  • 988 Nam ut exspiraveris, confestim anima ad coelos, vel tartara migrabit.
  • 959 Funus funestis ritibus adornatum (id est, pollinctum, lugubriter indutum, capulo conditum sandapilae [loculo] impositum) a Vespillonibus effertur.
  • 960 Fiunt exseqviae (inferiae) coemeterium versus, pompa funebri.
  • 961 Nos exanima (corpora) sepelimus et humamus (humo mandamus) prisci ustulabant, inde sepulchra sunt Busta dicta.
  • 962 Eriguntur cippi et epitaphia: epicedia cantantur.
  • 963 In gentilismo conductae Praeficae plangebant, lessibus et neniis elogia enumerantes.
  • 964 Et ne manes oberrarent, justa parentalia feralibus epulis faciebant. XC

VIII. DE PROVIDENTIA DEI.

  • 965 Ita mors finit omnia.
  • 966 Omnia enim temporalia caduca, fluxa et transitoria sunt, exoriuntur et intereunt.
  • 110967 Etiamsi aliqvid stabile videatur; vetustate ips� atteritur et decedit.
  • 968 Vicissitudinibus subitaneis subjacent omnia.
  • 969 Atheus tamen est, qvi temere volutari autumat res nostras: fatali necessitate succedunt omnia.
  • 970 Fors et fortuna nihil sunt.
  • 971 Fortuitos qvidem et improvisos casus esse concedo, sed nostri respectu, non Providentiae: qvae minutissima etiam nutu suo dirigit.
  • 972 Nam et capillos nostros numeratos esse, testatur Salvator, ut ne qvidem unicus perire qveat.
  • 973 Ea propter insolitas mutationes, ostenta et prodigia antecedunt.
  • 974 Insunt ergo omina rebus.
  • 975 Sed usqveqvaqve praesagia captare, superstitio est: si tibi Dominus aliqvid manifestare (revelare) dignabitur, non te latebit.
  • 976 Tu pius esto, et ora: non te derelinqvet ille, qvi aeqve praedestinavit, qvid cras, perendie, et deinceps, de te futurum sit, ac qvod heri, pridie, et abhinc tot annis factum est.
  • 977 Fatum tuum ne anticipa, sed expecta. XC

IX. DE ANGELIS.

  • 978 Produxit et invisibiles Angelos, eosqve innumeros, ad regenda inferiora sibi administros.
  • 979 Non qvod opis esset indigus, sed qvia sic est placitum.
  • 980 Constituerat hos in coelo supremo (empyinterleaved pageinterleaved page111reo); sed qvidam desciverunt (defecerunt) ab eo, per superbiam, deturbatiqve sunt coelitus ad infernum (Orcum, Crebum, Avemum).
  • 981 Qvi in sua integrirate permanserunt, roborati sunt, ne prolabi amplius possint.
  • 982 Circa thronum Creatoris sui millia millium (decem myriades) adstantes, eum colunt, (venerantur) adorant, celebrant.
  • 983 Amandati obeunt mandata, legationeqve functi revertuntur.
  • 984 Associant se, jussu Dei, piis, jam inde a nativitate, tanqvam custodes, ut mala averruncent, et ab insultibus Satanae protegant (
  • 985 Verumenimvero, qvod de bono et malo genio inqviunt, incertum est).
  • 986 Apparent nonnunqvam, sed disparent rursum: non sascinando, sed revera.
  • 987 Cacodaemones apparentes spectra vocantur, tumultuantes per noctem intempestam Lemures: famulantes, Lares et Penates.
  • 988 Magi cum Daemonibns colludentes, incantamentis suis seipsos et alios dementant.
  • 989 Sed vae Diabolo, et (nisi communioni renuncient) consortibus ejus! ad gehennam detrudentur.
  • 990 Vindex enim erit gloriae sue Omnipotens. C. CLAUSULA.
  • 991 Cedo sodes (sis) qvid restat? e�tenus enim tradita (absit arrogantia dicto) utcunqvesum conseqvutus.
  • 992 Siccine? (Ain?) hem macte sedulitate ist�! Restabit igitur, ut per hanc januam ingresses, tum Scientiarum, tum112 Latinitatis Palatia, vivide lustrare properes, et qvae h�c raptim et carptim aspexisti, uberius in Authoribus bonis speculeris.
  • 993 Habes h�c summatim et succincte brevem complexionem, ceu Rudimenta, qvi Philosophiae, qva Theologiae: nihil tantopere omissum reor.
  • 994 Auctarii loco admoneo, ut ad pietatem convertas plane omnia.
  • 995 Scito enim, fore propediem, ut reddamus rationem omnium: nempe qvum venerit, ut suscitet nos et judicet: ubi manifesta et occulta patefient.
  • 996 O beatos, qvi tunc propitium habebunt, ambrosi� et nectare pascentur in sempiternum.
  • 997 Faxit miserator noster, ut h�c misericordi� ejus justificati, in charitate coalescamus.
  • 998 Tu ei confitere, ac vota vove, devoteqve et fervide precando penetralia coeli penetra, ut jam nunc coelitibus annumereris.
  • 999 Ave et vale.
  • 1000 JEHOV� Zebaoth individuae Trinitati, sit laus in secula seculorum Amen.
FINIS. interleaved pageinterleaved page
inside-back-coverback-coverspine

About this transcription

TextJanua linguarum reserata autrea : a digital edition
AuthorComenius, Johann Amos, 1592-1670.
Extent 227 pages. Note: complete
ResponsibilityEdited by Emma Huber.
EditionTaylor edition
SeriesTaylor Editions: Treasures
Additional notes

Transcribed from: Taylor Institution Libraryshelfmark VET.MISC.I.A.1 Images scanned from Taylor Institution Library shelfmark VET.MISC.I.A.1

PNG

This is a facsimile and transcription of Janua linguarum reserata autrea : sive seminarium linguarum et scientiarum omnium. It is held by Taylor Institution Library (shelf mark VET.MISC.I.A.1).

The transcription was encoded in TEI P5 XML by Emma Huber.

About the source text

Bibliographic informationJanua linguarum reserata autrea : sive seminarium linguarum et scientiarum omnium. Comenius, Johann Amos, 1592-1670. [s.n.], [Hanovia] : [before 1662].
Languagelat

Editorial statement

About the encoding

Created by encoding transcription from printed text.

Editorial principles

This transcription is based on http://mateo.uni-mannheim.de/camenaref/comenius/comenius1/p1/Comenius_opera_1.html. Page breaks have been added so that it corresponds to the images of our copy. However, no editorial work at all has been done on the transcription. It requires proof-reading and correcting, but is published in its current form because of urgent research need. It is hoped to replace it with a fully edited version in the near future.

Publication information

Publisher
  • Taylor Institution Library, one of the Bodleian Libraries of the University of Oxford,
Imprint 2020.
Identifiers
  • SOLO 012310642
  • ORA
AvailabilityXML files are available for download under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License. Images are available for download under a Creative Commons Attribution-NonCommercial-NoDerivatives 4.0 International License.