Dem Wolgebornen Herꝛen / Herꝛen Georg Ludwig Herꝛen von Stahremberg vnd zu Schoͤn - bůhl / auff Oberpeyla / Bielitz / Fuchßwin - ckel / Weißbach vnd Arnßdorff: Roͤm: Kayſ: auch zu Hungarn vnd Boͤhaimb Konigl: May: Hochanſehlichen Rath vnd Oberſten Kriegsbe - fehlichten der Lande Schleſien / ſo wol der Fuͤrſtenthuͤ - mer Schweidnitz vnd Jawer / vollmaͤchtigen Landeß - Hauptman. Meinem gnaͤdigen Herren.
TRIU MPHI olìm apud Romanos habeban - tur, ſi aliquis Imperator Urbi Æternæ vel ſceptra peregrina ac barbaras coronas, vel pòſt DEORUM abolita ſimulachra, ingen - tes populos & civitatum vectigalium inex - pleta agmina, vel ipſos Naturæ limites, flu - vios ſcilicer ac devictum mare adjecißet, ſubjugaßet, & ad precum ac ſuppliciorum extremam, Supremâ ſuffragante,adduxißetadduxißet necesſitatem. Subſecutura autèm inſtantis Po - ſteritatis memoria, excellentius quoddam Triumphandi argumentum interpretabitur divinam Ferdinandorum No - str. moderationem, ſi antè omnia aciem penetrantis judicii in immortalia Illorum exempla ac incircumſcriptas Victo - riarum periodos vibrabit, & tanquàm ex perpetuo quodam Calendario tot Triumphorum dies & inexhauſtam Annali - um vaſtitatem computabit. Expergiſcatur, ſi poteſt, au - guſtisſima Cæſarum familia, & tot glorioſos provinciarum a - cervos; tot populorum ac gentium concatenata mancipia, tot domitorum fluminum obſtructas ripas ac impeditos im - petûs, ut priſcâ ætate ad Urbem, ità poſtero ævo, obtusâ ali - quantiſper ſuſpiriorum atrocium ferociâ, ad Tantam Do - mum ponat ac conſignet, quæ non tantum Urbi, ipsâ Ora - culi ſubſcriptione Æternæ, leges præſcrip ſit, ſed & de ipſo Terrarum Orbi, dignas eâ Majeſtate ſuſpiciones exſuſcitare poteſt. Quô cœleſti hactenùs ſucceßu omnes Trium - phorum Romanorum ſolennitates excesſit, dùm nullas ad - mitteret. Interìm, ne Triumphi, ab ipſis æthereis men - tibus expectati, pòſt tot deſideratos hoſtium exercitûs tot civitatum ſimulachra, ac cadavera & fatales rerum ac mo - rum corruptiones, pòſt tot Regum, inquam, ac Principum exſtirpata molimina & precaria fortunæ ac victoriæ arbitria, in temporum vaſtitate & Humani Generis Conſcientiâ, ca - pitis, ut ita loquar, diminutionem patiantur & deformi taci - turnitate pereant, omni ratione in id incumbamus oportet, ut, quos divinâ humanitate, Ferdinandus III, pòſt Paren - tem ſanctisſimum, Maximus ac Optimus Princeps ac Dominus, invidendo ipſis æternis Geniis exemplo, oppresſit, in con - ſpectum florentis ævi producantur. Noſtra quippè im - mane quantum refert, ut Tanti Nominis ſublimitatem non unius anni ac regionis Scriptores, ſed ignea & ipſis rebus acA 3Imperio -Imperiorum artibus incocta ingenia Faſtorum ac Annalium indefeßâ profunditate exuperent, & non verba ac voces, ſed tormentorum tonitrua ac immenſas cruoris humani pa - ludes Lectoribus objiciant, quibus ipſæ paginæ, ipſi mar - gines alterâ facie incendi ac ardere, alterâ immergi ac ma - dere prorſus videantur.
Ego certè, quantum in hoc robur, in has vires cadit, in - terìm inter excelſas Eruditorum animas & Veritati ac Fidei obſtricta pectora, Illud DEO propinquum Numen, hâc char - tâ ſupplex adoro venerorq́, & vobis, Virireligione, rerum uſu ac fide illuſtres, non Sitalcen aliquem, ſed Ferdinandum III, hoc eſt, Amorem & Delicias populi Germani, ad animum ſiſto, non inglorium forſitàn Immortalitatis Ejus inſtrumen - tum. Ejus quippè Majeſtati, non tantum hos animos ac lacertos, quiadhuc arma ac ferrum, ſi res & conditio poſcit; ferre poßunt, ſed has literas, rerum felicitèr geſtarum Vindi - ces, hos ingenii erecti conatûs, ſubmisſisſimis votis obſtrin - go, vel uni atq́alteri, victorioſis immixtus conflictibus in primâ caſtrorum noſtrorum fronte caußam Auſtriacam appro - baturus, vel coràm omnibus, quâ lucet, gentibus ac popu - lis, æterno literarum apparatu ac publicâ Humani generis acclamatione aßerturus, DEUM, DEUM, inquam, eße, & hactenùs quidem de ſummo Imperio cùm Pio, Justo ac Forti Ferdinando III tranſegisſe.
Et quamvis, quovis Parente indulgentior & ad ipſi - us Divinæ Benignitatis Exemplar exactisſimum efformatus Princeps ac Dominus Triumphos è cœlo deſtinatos ſupe - riori anno continuare noluerit, ſed potiùs humanitate ac Pacis quibusdam conditionibus, quostoties armis vicerat, aggresſus fuerit, tota tamen ſpecto victoriarum agmina, exalioalio quaſi Terrarum Orbe approperare, quæ non tantùm hos reſiduos Germanici Belli torres ac igniculos inſtàr profuſi torrentis exſtingvent, ſed & ſanctæ innocentiæ, quam alii in - viti, alii incauti amiſerunt, humaniter ſuppetias ibunt, &, ſi cœleſtes monitûs non averſabuntur, ipſos ipſo quidem Aqui - lone rigidiores Suecos manſvetos reddet, quos in omnibus gentibus adorabili & abs ipſo æterno Numine cœlitùs deſti - natâ expeditione cum omni Europâ inter Aquilas Cæſareas, ſocios impoſterùm ac Commilitones probabimus, conjura - tis copiis ac animis, Amurathen quendam, exitiale Chriſti - ano Orbi nomen, ad incitas redacturi, & Ponto Euxino Da - nubio veluti Parenti quodam reſtituto, novum quoddam Conſtantinopolitanum esſuſcitaturi Imperium. Quô voto ardentisſimo Triumphos hoſce finio & centurioni - bus noſtris, ſi ſpectatores & monitores admittunt, ſolen - nitèr acclamo, Repete interìm Veterane, nondùm Ha - bes. Nondùm Peractum est.
Kurtz vorhin deutet der Sternſeher dem Hertzog den gefaͤhrlichen Gegenſatz an / dem er geantwortet: Mein Jupiter wird mich nicht verlaſſen.
CLARIN-DNote: Langfristige Bereitstellung der DTA-Ausgabe
Fraktur
Dieses Werk wurde gemäß den DTA-Transkriptionsrichtlinien im Double-Keying-Verfahren von Nicht-Muttersprachlern erfasst und in XML/TEI P5 nach DTA-Basisformat kodiert.
Distributed under the Creative Commons Attribution-NonCommercial 3.0 Unported License.