FACILIS res multis est visa, Christiana fides, quam & non pauci inter virtutes ceu so cias numerant, quod faciunt, quia nullo experimento eam probaverunt, nec quantae sit virtutis unquam gustaverunt, cum fieri**Fides tribulationibus discitur. non possit, ut bene de ea scribat, aut recte scripta bene intelligat, qui non spiritum eiusdem, urgentibus tribulationibus, aliquando gustarit. Qui autem vel paululum gustavit, non potest unquam satis de eadem scribere, dicere, cogitare, audire, fons enim vivus est saliens in vitam aeternam, ut Christus Iohan. iiii. appellat. Ego autem quanquam de abundantia non glorier, sciamque quam sit mihi curta suppellex, spero tamen nonnullam guttam fidei, magnis & variis agitatum tentationibus me consecutum, posseque, si non elegantius, certe solidius de ea dicere, quam literales illi & subtiles nimio disputatores hactenus disseruerunt, sua ipsorum non intelligentes. Quo autem faciliorem viam rudibus (nam iis solis servio) aperiam, duo haec themata praemitto de libertate et servitute spiritus. **Themata⟨〈…〉⟩Christianus homo, omnium dominus est liberrimus, nulli subiectus. Christianus homo, omnium servus est officiosissimus, omnibus subiectus.
Haec quanquam pugnare videantur, tamen ubi convenire inventa fuerint, pulchre facient ad institutum nostrum. Sunt. enim. ipsius Pauli utraque, dicentis i. Cor. xii. Cum liber essem, omnium me servum feci. Ro. xiii. Nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Amor vero natura sua officiosus est & obsequens ei quod amatur: sic & Christus, quanquam omnium dominus, factus tamen ex muliere, factus est sub le- ge, simul liber & servus, simul in forma dei, & in forma servi.
Altiore & crassiore petamus ista principio. Homo. n. duplici constat natura, spirituali & corporali: Iuxta spiritualem, quam dicunt animam, vocatur spiritualis, interior, novus homo: iuxta corporalem,B iib2vquam carnem dicunt, vocatur carnalis, exterior vetus homo, de quo Apostolus. ii. Cor. iiii. Licet is qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem’. Haec diversitas facit, ut in scripturis, pugnantia de eodem ho- mine dicantur, cum & ipsi duo homines in eodem homine sibi pugnent, dum caro concupiscit adversus spiritum, & spiritus adversus carnem. Gal. v.
**Libertas Christiana in quibus non consistat.Primum autem, interiorem hominem apprehendimus, vi- suri, qua nam ratione, iustus, liber, vereque Christianus, hoc est, spiritualis, novus, interior homo, fiat. Et constat, nullam pror- sus rerum externarum, quocunque censeantur nomine, aliquid habere momenti ad iustitiam aut libertatem Christianam, sicut nec ad iniustitiam, aut servitutem parandam, quod inductione facili persuadetur. Quid enim prodesse queat animae, si corpus bene habeat, liberum & vivax sit, edat, bibat, agatque ut libuerit, cum iis rebus floreant etiam impiissimi omnium scelerum servi? Rursus, quid obfuerit animae, mala valetudo, aut captivitas, aut fames, aut sitis, aut quodvis incommodum externum, cum iis rebus vexentur, etiam piissimi, puraque conscientia liberrimi? Neutra harum rerum pertingit ad animae, sive libertatem, sive servi- tutem. Ita nihil profuerit, si corpus sacris vestibus, more sacro- rum ornetur, aut locis sacris versetur, aut officiis sacris occupetur, aut oret, ieiunet, abstineat certis cibis, & faciat opus quodcunque per corpus & in corpore fieri potest. Longe alia re opus erit ad iustitiam & libertatem animae, cum ea quae dicta sunt, geri possint a quovis impio, nec hiis studiis alii quam hypocritae evadant. Edi- verso, nihil oberit animae, si corpus vestiatur prophanis, versetur locis prophanis, edat, bibat communiter, non oret voce, omittatque omnia, quae per hypocritas superius dicta fieri poterunt.
**Verbum dei animae necessarium.Et ut omnia reiiciamus, etiam speculationes, meditationes, & quicquid per animae studia geri potest, nihil prodest. Una re, eaque sola, opus est ad vitam, iustitiam, & libertatem Christianam: Ea est, sacrosanctum verbum dei Euangelium Christi, sicut dicit Iohan. xi. Ego sum resurrectio & vita, qui credit in me, non mo -b3r rietur inaeternum. Item. viii. Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Et Matthaei. iiii. Non in solo pane vivit homo, sed in om ni verbo, quod procedit ab ore dei. Certum ergo habeamus ac firmiter positum: Animam posse omnibus rebus carere, excepto verbo dei, sine quo nullis prorsus rebus est illi consultum. Ha- bens autem verbum, dives est, nullius egens, cum sit verbum vitae, veritatis, lucis, pacis, iustitiae, salutis, gaudii, libertatis, sapien- tiae, virtutis, gratiae, gloriae, & omnis boni inaestimabiliter. **David in octonario.Hoc est, quod Propheta octonario toto, & multis aliis locis tot gemitibus & vocibus suspirat & invocat verbum dei. Rursus, nec saevior plaga irae dei, dum mittit famem auditus verbi sui, ut**Seuissima dei plaga. in Amos dicit, sicut nec maior est gratia, quam si emittat verbum suum, ut Psal. ciiii. Misit verbum suum & sanavit eos, & eripuit eos de interitionibus eorum. Neque Christus ad aliud officium missus est, quam verbi, Et Apostolicus Episcopalis universusque or do clericorum, non nisi in verbi ministerium vocatus & institutus est.
Quaeres autem, Quod nam est verbum hoc, aut qua arte uten**Verbum dei quod sit. dum est eo, cum tam multa sint verba dei? Respondeo, Aposto lus Ro. i. id explicat, scilicet Euangelium dei de filio suo incarna- to, passo, resuscitato, & glorificato per spiritum sanctificatorem. Praedicasse enim Christum, hoc est, animam pavisse, iustificasse, liberasse, & salvam fecisse, si crediderit praedicationi. Fides enim sola est salutaris & efficax usus verbi dei. Ro. x. Si confitearis ore tuo, IESVM esse dominum, & corde tuo credideris, quod deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Et iterum. Finis legis Chri- stus ad iustitiam omni credenti. Et Ro. i. Iustus ex fide sua vivet. Neque enim verbum dei, operibus ullis, sed sola fide suscipi & coli potest. Ideo clarum est, ut solo verbo anima opus habet ad vitam**Sola fides iustificat. & iustitiam, ita sola fide & nullis operibus iustificatur. Si enim alio quopiam iustificari posset, verbo non haberet opus, ac per hoc nec fide. Verum haec fides subsistere prorsus non potest cum operibus, hoc est, si per opera (quaecunque sunt) simul iustificari praesumas, hoc enim esset in duas partes claudicare, Baal ado- rare, & manum osculari, quae est iniquitas maxima, ut Iob ait. B iii
b3vIdeo dum credere incipis, simul discis, omnia quae in te sunt,**Credenda. esse prorsus culpabilia, peccata, damnanda. Iuxta illud Ro. ii. Omnes peccaverunt & egent gloria dei. Et Ro. iii. Non est iustus, non est, qui faciat bonum, omnes declinaverunt, simul inuti- les facti sunt. Hoc enim cognito, scies Christum necessarium ti- bi, qui pro te passus & resuscitatus est, ut in eum credens, alius homo hac fide fieres, donatis omnibus peccatis tuis, & iustifi- cato te alienis meritis, nempe Christi solius.
Cum ergo haec fides non nisi in homine interiore regnare**Nullo externo opere iustificatur homo. possit. Sicut dicit Ro. x. Corde creditur ad iustitiam: & sola ip- sa iustificet, manifestum est, hominem interiorem prorsus nul lo externo opere vel negotio posse iustificari, liberum & salvum fieri, & opera quaecunque, ad eum nihil pertinere: sicut econtra, sola impietate & incredulitate cordis, reus fit & servus peccati damnandus, nullo externo peccato vel opere. Quare cuiuslibet Christiani, prima cura esse debet, ut posita operum opinione, solam fidem magis ac magis roboret, & per eandem crescat, in cognitione, non operum, sed Christi IESV, pro se passi & re- suscitati (ut. i. Pe. ultimo docet) cum nullum aliud opus fa- ciat Christianum. Sic Christus Iohan. vi. cum Iudaei interroga- rent, quid facerent, ut operarentur opera dei, operum multi- tudine, qua illos videbat turgere, repulsa, unum eis praescribit, dicens: Hoc est opus dei, ut credatis in eum, quem misit ille, hunc enim pater signavit deus.
Hinc recta in Christo fides, incomparabilis thesaurus est, se- cum**Fides thesaurus incomparabilis. habens universam salutem, & servans ab omni malo, si- cut Marci ultimo dicit: Qui crediderit & baptisatus fuerit, salvus erit. Qui non crediderit, condemnabitur. Quem thesaurum Isaias intutus praedixit. x. Verbum abbreviatum & consumans faciet dominus super ter- ram: Et consummata abbreviatio inundabit iustitiam. quasi dicat: Fi- des quae est brevis & consummata plenitudo legis, tanta iustitia cre- dentes replebit, ut nulla alia re ad iustitiam opus habeant. Sic & Paulus Ro. x. dicit, Corde enim creditur ad iustitiam.
Queris autem, qua ratione fiat, ut sola fides iustificet, & sineb4r operibus, tantorum bonorum thesaurum praebeat, cum tam multa opera, cerimoniae, leges, in scripturis nobis praescripta sint. Respondeo, Ante omnia, memor esto eius, quod dictum est, so- lam fidem, sine operibus iustificare, liberare & salvare, id quod clarius infra faciemus. Interim signandum, vniversam scriptu- ram**Scriptura habet pracepta & promisia. dei, in duo partiri, Praecepta & promissa. Praecepta docent quidem bona, sed non statim fiunt, quae docta sunt, ostendunt enim, quid facere nos oporteat, sed virtutem faciendi non donant in hoc autem sunt ordinata ut hominem sibi ipsi ostendant, per quae suam impotentiam ad bonum cognoscat, & de suis viribus desperet. Qua causa, & vetus testamentum mentum vocantur & sunt. Ex- empli causa: Non concupisces, praeceptum est, quo nos omnes esse peccatores convincimur, cum nemo possit non concupiscere, quicquid contra molitus fuerit, ut ergo, non concupiscat & prae- ceptum impleat, cogitur de sese desperare, & alibi ac per alium quaerere auxilium, quod in se non invenit, sicut Oseae dicit:**Omnia praecepta nobis aeque impossibilia. Perditio tua Israel, tantum in me auxilium tuum. Quod autem hoc uno praecepto agitur, idem omnibus agitur, aeque enim sunt impossibilia nobis omnia.
Ubi vero per praecepta doctus fuerit impotentiam suam, & iam anxius factus, quo studio legi satisfaciat, cum legi satisfieri opor- teat**Legi satisfaciendum., ut ne iota quidem, aut apex praetereat, alioquin sine ulla spe damnabitur, tum vere humiliatus & in nihilum redactus coram oculis suis, non invenit in seipso, quo iustificetur & salvus fiat. Hic altera scripturae pars adest, Promissa dei, quae annun- ciant gloriam dei, & dicunt: Si vis legem implere, non concupiscere sicut lex exigit: En tibi, Crede in Christum, in quo promittuntur tibi, gratia, iustitia, pax, libertas, & omnia, si credis, habebis, si non credis carebis. Nam quod tibi impossibile est in universis operi- bus legis, quae multa sunt & tamen inutilia, facili compendio im- plebis per fidem: Quia deus pater, omnia in fide posuit, ut quisquis**Omnia per fidem implemus. hanc habuerit omnia habeat, qui non habuerit nihil habeat: Con- clusit. enim omnia sub incredulitate, ut omnium misereatur. Ro. xi. Sic p- romissa dei hoc donant, quod praecepta exigunt & implent, quod lexb4v iubet, ut sint omnia solius dei, tam praecepta & plenitudo eo- rum**Deus solus & pracepit & implet. Ipse solus praecipit, solus quoque implet, ideo promissa dei pertinent ad novum testamentum, immo sunt novum testamentum.
Cum autem haec promissa dei, sint verba sancta, vera, iusta,**Fidei prima virtus. libera, pacata & universa bonitate plena, fit, ut anima, quae firma fide illis adheret, sic eis uniatur, immo penitus absorbea- tur, ut non modo participet, sed saturetur & inebrietur omni virtute eorum. Si enim tactus Christi sanabat, quanto magis hic- tenerrimus in spiritu, immo absorptio verbi, omnia quae ver- bi sunt, animae communicat. Hoc igitur modo anima per fidem solam, sine operibus e verbo dei iustificatur, sanctificatur, veri- ficatur, pacificatur, liberatur, & omni bono repletur, vereque fi- lia dei efficitur. sicut Iohan. 1. dicit: Dedit eis potestatem filios dei fieri, iis qui credunt in nomine eius.
Ex iis facile est intellectu. Unde fides tantum possit, & cur nulla nec omnia bona opera, eam possint aequare, quia nullum opus adherere verbo dei, nec in anima esse potest, sola autem fides & verbum in ea regnant, quale est verbum, talis ab eo fit anima, ceu ferrum ignitum, candet sicut ignis, propter unionem sui & ignis, ut clarum sit homini Christiano suam fidem sufficere pro omnibus, nec operibus ei opus fore, ut iustificetur, quod si operi- bus non habet opus, nec lege opus habet, si lege non habet opus, certe liber est a lege, verumque est: iusto non est lex posita. Atque haec est Christiana illa libertas, fides nostra, quae facit, non ut ociosi simus, aut male vivamus, sed, ne cuiquam opus sit lege aut operibus ad iustitiam & salutem.
Haec prima fidei virtus esto. Alteram quoque videamus. Fidei**Altera fidei virtus. enim & hoc officium est, ut eum cui credit, omnium piissima & summa colat opinione, nempe quod eum veracem et dignum**Summus honor. habeat, cui credendum sit. Neque enim alius est honor similis veri- tatis & iustitiae opinioni, qua honoramus eum cui credimus. Quid possumus tribuere ulli maius, quam veritatem & iustitiam & absolutam prorsus bonitatem? Ediverso summa contume- lia est, opinione mendacii & iniquitatis quenquam celebrare autsuspectumc1rsuspectum habere, quod facimus, dum non credimus ei. Sic**Summa contumelia. anima dum firmiter credit promittenti deo, veracem & iustum eum habet, qua opinione nihil potest deo praestantius tribue- re: hic summus cultus dei est, dedisse ei veritatem, iustitiam, & quicquid tribui debet ei, cui creditur. Hic paratam sese prae- bet, in omnes voluntates eius, hic sanctificat nomen eius & se- cum agi patitur, sicut placitum fuerit deo, quia promissis eius inhaerens, non dubitat eum verum, iustum, sapientem, omnia optime facturum, dispositurum, curaturum. At nonne talis ani- ma**Obedientia perfecta., hac fide sua, per omnia obedientissima deo est? Quod ergo praeceptum est reliquum, quod talis obedientia non abunde impleverit? Quae plenitudo plenior quam omnimoda obedien- tia? at hanc, non opera, sed sola fides praestat.
Contra, quae rebellio? quae impietas? quae contumelia dei**Rebellio. maior quam non credere promittenti? Quid enim aliud est, quam deum aut mendacem facere, aut dubitare veracem esse? hoc est, sibi veritatem tribuere, deo autem mendacium & vanita- tem: in qua re, nonn deum negat & seipsum sibi Idolum in corde erigit? Quid ergo prosunt opera in hac impietate facta, etiam si Angelica & Apostolica forent? Recte ergo deus, non in ira aut libidine. sed in incredulitate. omnia conclusit ne qui castis & mansuetis operibus legis fingunt se implere legem (ut sunt politicae & humanae virtutes) salvos se futuros praesumant, cum in peccato incredulitatis comprehensi, aut misericordiam quaerant, aut per iustitiam damnentur.
Ubi autem deus videt, veritatem sibi tribui, & fide cordis no- stri**Honorat deus credentes in eum se honorari tanto honore, quo ipse dignus est: Rursus & ip- se nos honorat, tribuens & nobis veritatem & iustitiam, prop- ter hanc fidem: Fides enim facit veritatem & iustitiam, reddens deo suum, ideo rursus, reddit deus iustitiae nostrae gloriam. Verum est enim & iustum, deum esse veracem & iustum, & hoc ei tribuere & confiteri, hoc est esse veracem & iustum. Sic. i. Reg. v. Quicunque honorificat me, glorificabo eum, Qui vero contemnunt me, erunt ignobiles. Sic Paulus Ro. iiii. Abrahae dicit suam fidemCc1vesse reputatam in iustitiam, quia per eam dedit plenissime glo- riam deo, & nobis eadem causa reputandam ad iustitiam, si crediderimus. **Tertia fidei gratia.
Tertia fidei gratia incomparabilis est haec, quod animam copu- lat cum Christo, sicut sponsam cum sponso. Quo sacramento (ut Apostolus docet) Christus & anima efficiuntur una caro. **Unio ad sponsumQuod si una caro sunt, verumque inter eos matrimonium, immo omnium longe perfectissimum consumatur (cum humana ma- trimonia huius unici figurae sint tenues) Sequitur & omnia eorum communia fieri, tam bona quam mala, ut quaecunque Christus ha- bet, de iis tanquam suis, praesumere & gloriari possit fidelis ani- ma. Et quaecunque animae sunt, ea sibi arroget Christus, tanquam**Vide inaestimabilia. Conferamus ista & videbimus inaestimabilia. Christus ple- nus est, gratia, vita & salute. Anima plena est peccatis, morte, & damnatione. Intercedat iam fides, & fiet, ut Christi sint pecca- ta mors, & infernus. Animae vero gratia, vita & salus. oportet enim eum si sponsus est, ea simul quae sponsa habet acceptare & ea quae sua sunt, sponsae impartire, Qui enim corpus suum & se ipsum illi donat, quomodo non omnia sua donat? Et qui corpus sponsae accipit, quomodo non omnia quae sponsae sunt accipit? Hic iam dulcissimum spectaculum prodit non solum communionis, sed salutaris belli & victoriae & salutis & redemptionis.
Cum enim Christus sit deus & homo, eaque persona, quae nec**Duellum amoris in Christo. peccavit, nec moritur, nec damnatur, sed nec peccare, mori, damnari potest. Eiusque iustitia, vita, salus insuperabilis, aeterna, omnipotens est. Cum inquam talis persona, peccata, mortem, in- fernum sponsae, propter annulum fidei, sibi communia, immo propria facit, nec in iis non aliter se habet, quam si sua essent, ipseque peccasset, laborans, moriens, & ad infernum descendens, ut om- nia superaret, peccatumque mors & infernus, eum absorbere non possent, necessario in ipso absorpta sunt, stupendo duello. Nam iustitia eius, omnium peccatis superior, vita eius, omni morte**Arra fidei in sponsa Christi. potentior, salus eius, omni inferno invictior. Ita fit anima fide- lis, per arram fidei suae in Christo sponso suo, omnibus pecca- tis libera, a morte secura, & ab inferno tuta, donata aeterna iusti -c2r tia, vita, salute sponsi sui Christi. Sic exhibet sibi sponsam, sine macula & ruga, gloriosam, mundans eam lavacro in verbo vi- tae, id est, per fidem verbi, vitae, iustitiae & salutis. Sic sponsat eam sibi, in fide, in misericordia & miserationibus, in iustitia & iu- ditio. ut Oseae. ii. dicit.
Quis ergo has nuptias regales satis aestimet? Quis divitias**Regalium nuptiarum maiestas gloriae, gratiae huius comprehendat? Ubi dives et pius hic spon- sus Christus ducit uxorem hanc pauperculam, impiam, mere- triculam, redimens eam ab omnibus illius malis, & ornans om- nibus suis bonis. Iam enim impossibile est, ut peccata sua eam perdant, cum super Christum posita sint & in ipso absorpta, habeatque ipsa eam iustitiam in Christo sponso suo, de qua, ut sua propria praesumat, & adversus omnia peccata sua, contra mortem & infernum, possit cum fidutia illam opponere, & di- cere: Si ego peccavi, at Christus meus non peccavit, in quem credo, cuius omnia, mea sunt, & omnia mea illius. Sicut in Canticis. Dilectus meus mihi, & ego illi. Hoc est, quod Paulus dicit. i. Corint. xv. Deo gratias, qui dedit nobis victoriam per IESVM Christum dominum nostrum. Victoriam autem peccati & mortis, sicut illic inducit: Peccatum stimulus mortis est, virtus vero peccati lex.
Ex iis iterum intelligis, qua causa tantum tribuatur fidei, ut sola**Qua causa tantum tribuatue fidei. impleat legem & sine ullis operibus, iustificet. Vides enim pri- mum praeceptum, quo dicitur, Unum deum coles, sola fide imp- leri. Si enim etiam ipse aliud non esses a planta pedis ad verticem,**Cultus dei verus. quam bona opera, non tamen iustus esses, nec deum coleres, nec pri- mum praeceptum impleres, cum deus coli non possit, nisi tribuatur ei veritatis & universae bonitatis gloria, sicut vere tribuenda est, hoc autem opera non faciunt, sed sola fides cordis. Non. enim operando, sed credendo deum glorificamus & veracem confitemur. Hoc no- mine fides sola est iustitia Christiani hominis & omnium praecep- torum plenitudo. Qui. enim. primum implet, caetera omnia facili opera implet. Opera vero, cum sint res insensatae, non possunt deum glorificare, quamvis ad gloriam dei (si fides assit) fieri possint. C ii
c2vVerum nos hoc temporis quaerimus non ea quae fiunt, qualia**Fides facit opera. sunt opera, sed eum qui facit, qui glorificat & opera producit: Haec est fides cordis, caput & substantia totius iustitiae nostrae. Unde caeca & periculosa doctrina est, quae per opera impleri praecepta docet, cum ante omnia opera oporteat praecepta esse impleta, & plenitudinem sequantur opera, sicuti audiemus.
Ut autem hanc gratiam, quam in Christo habet interior ille**Primogeniturae praerogativa homo noster, latius videamus, sciendum quod deus in veteri testa- mento, sibi santificabat omne primogenitum masculinum, Eratque primogenitura magni precii, duplici honore praeceteris pollens, sacerdotio & regno. Erat enim frater primogenitus, sa- cerdos & dominus omnium aliorum. qua figura Christus prae- monstratus est, vere & unice primogenitus dei patris & virginis Mariae, vereque rex & sacerdos, non secundum carnem & terram. **Regnum Christi in quibus constet.Regnum enim eius non est de hoc mundo: In coelestibus & spi- ritualibus ipse regnat, & consecrat, quae sunt, Iustitia, veritas, sapientia, pax, salus &c. Non quod non omnia etiam terrena & in- ferna subiecta sint ei (alioqui quomodo posset nos ab illis tue- ri**Sacerdotium Christi. & salvare) sed quod non in iis nec ex iis regnum eius constet. Ita nec sacerdotium eius consistit in vestium gestuumque pompa ex- terna, quale fuit humanum illud Aaronis, & nostrum hodie Ec- clesiasticum sacerdotium, sed in spiritualibus, per quae in coelis invisibili officio, pro nobis interpellat apud deum, ibique se ip- sum offert, & omnia facit, quae sacerdotem facere oportet, si- cut eum describit Paulus ad Hebraeos ex figura Melchisedech. **Sacerdotale officium.Nec solum pro nobis orat & interpellat, sed & intus in spiritu nos docet vivis doctrinis spiritus sui, quae duo sunt proprie offi- tia sacerdotis, quod in carnalibus sacerdotibus figuratur, pre- cibus & contionibus visibilibus.
Quemadmodum autem Christus primogenitura sua, has**Quomodo Christianos fideles, sacerdotes esse intelligi debet. duas dignitates obtinuit, ita impartit & comunes easdem facit cuilibet suo fideli, matrimonii praedicti iure, quo sponsae sunt, quaecunque sponsi sunt. Hinc omnes in Christo sumus sacerdotes & reges, quicunque in Christum credimus. Sicut. i. Pet. ii. dicit: Vosc3r genus electum, populus acquisitionis, sacerdotium regale, & regnum sacerdotale, ut virtutes enarretis eius, qui vocavit vos de tenebris in admirabile lumen suum. Quae duo sic se habent,**Christiani reges. Primum, quod ad regnum pertinet, quilibet Christianus, per fidem, sic magnificatur super omnia, ut spirituali potentia, pror- sus omnium dominus sit, ita, ut nulla omnino rerum possit ei quicquam nocere, immo omnia ei subiecta coguntur servire ad salutem. Sic Paulus Ro. viii. dicit: Omnia cooperantur in bo- num electis. Item. 1. Corint. iii. Omnia vestra, sive mors, sive vi- ta**Nota., sive instantia, sive futura, vos autem Christi. Non, quod cor- porali potentia, quisquam Christianorum super omnia consti- tutus sit, possidenda et tractanda: quo furore, passim Ecclesia- stici quidam insaniunt, hoc enim, regum, principum & homi- num est in terra, quando ipso vitae usu videmus, nos omnibus subiici, multa pati, atque adeo mori, immo quo Christianior quisque est, hoc pluribus subiectus est malis, passionibus & mor- tibus, ut in ipso principe primogenito Christo & omnibus fra- tribus suis sanctis videmus. Potentia haec spiritualis est, quae do- minatur**Regnum spirituale. in medio inimicorum, & potens est in mediis pressu- ris, quod est aliud nihil, quam quod virtus in infirmitate perfi- citur: & in omnibus possum lucrum facere salutis, adeo ut crux et mors cogantur mihi servire & cooperari ad salutem, Haec est enim ardua & insignis dignitas, veraque & omnipotens potestas. Spirituale imperium, in qua nulla res tam bona, nulla tam ma- la, quae non in bonum mihi cooperetur, si modo credidero. Nulla tamen mihi opus est (cum sola fides sufficiat ad salutem) nisi quod fides in ea virtutem & imperium libertatis suae exerceat. Ecce haec est, Christianorum inaestimabilis potentia & libertas.
Nec solum reges omnium liberrimi, sed sacerdotes quoque su- mus**Sacerdotes sumus in aeternum. inaeternum, quod longe regno excellentius, quod per sacerdo- tium digni sumus coram deo apparere, pro aliis orare, & nos invicem ea quae dei sunt, docere. Haec enim sacerdotum offi- cia sunt, quae prorsus nulli incredulo concedi possunt. Ita Chri- stus nobis obtinuit, si in eum credimus, ut sicut confratres, co -C iiic3vhaeredes, & correges. Ita & consacerdotes ei simus, audentes cum fidutia, per spiritum fidei coram deo prodire & clamare, Abba pater, & alter pro altero orare & omnia facere, quae videmus, vi- sibili & corporali officio sacerdotum geri & figurari. Qui vero**Non credentibus mala oia. non crediderit, huic nihil servit, aut in bonum cooperatur, sed omnium ipse servus est, & omnia ei cedunt in malum, quia om- nibus impie utitur in sua commoda, non in dei gloriam. Ita nec sacerdos est, sed prophanus, cuius oratio fit in peccatum, nec coram deo unquam apparet, quia deus peccatores non exaudit. Quis ergo comprehendere potest, altitudinem dignitatis Christia- nae, quae per regalem suam potentiam, omnium dominatur, mor- tis, vitae, peccati &c. Per sacerdotalem vero gloriam apud deum omnia potest, quia deus facit, quae ipse petit et optat, sicut scrip- tum est: Voluntatem timentium se faciet, & deprecationem eorum exaudiet, & salvos faciet illos? Ad hanc gloriam certe nullis ope- ribus, sed sola fide pervenit. **Christianorum libertas.
Ex iis clare videre potest quilibet, quo modo Christianus ho- mo liber est ab omnibus & super omnia, ita ut nullis operibus ad hoc indigeat, ut iustus & salvus sit, sed sola fides haec omnia largitur abunde. Quod si sic desiperet, ut per ullum opus bonum praesumeret, iustus, liber, salvus, Christianus fieri, statim amit- teret fidem cum omnibus bonis: quae stultitia pulchre figurata est in fabula illa. Ubi canis in aqua currens & carnem veram in ore gestans, deceptus umbra carnis in aqua parentis, dum ean- dem aperto rictu petit, veram carnem simul cum imagine perdit.
Hic quaeres, si omnes qui in Ecclesia sunt, sacerdotes sunt, quo nomine discernuntur ii, quos nunc sacerdotes dicimus a laicis? Respondeo: Vocabulis istis, sacerdos, clericus, spiritua- lis, ‘Ecclesiasticus, iniuria facta est, dum a reliquis Christianis omnibus translata sunt ad paucos istos, qui nunc usu noxio Ecclesiastici dicuntur. Scriptura enim sancta nihil discernit in- ter eos, nisi quod ministros, servos, oeconomos appellat, qui nunc Papae, Episcopi, dominique iactantur, qui caeteris serviant, ministerio verbi ad docendam fidem Christi & libertatem fi -c4r delium. Nam & si verum est, nos omnes aequaliter sacerdotes esse, non tamen possumus, nec si possemus, debemus omnes pub- lice servire & docere. Sic Paulus. i Cor. iiii. Sic nos existimet ho- mo, sicut ministros Christi & dispensatores mysteriorum dei.
At dispensatio ista nunc in tantam pompam potestatis & ter- rificam**Ministerium Ecclesiasticorum quo pervaserit. quandam tyrannidem evasit, ut nec gentium, nec ulla mundi imperia queant ei conferri, quasi laici, aliud quiddam quam Christiani sint, qua perversitate factum est, ut penitus inter- ciderit, scientia Christianae gratiae, fidei, libertatis & totius Chri- sti, Succedente in locum eius, humanorum operum & legum, intolerabili captivitate, factique sumus iuxta lamentationes Hie- remiae servi hominum vilissimorum, qui in terra sunt, qui no- stra miseria abutuntur in omnes turpitudines & ignominias voluntatis suae.
Redeundo ad id, quod coepimus, puto per haec clarum fieri,**Christus quo praedicandus. Non esse satis nec Christianum, si Christi opera vitam & verba, prae- dicemus historico more, ceu res quasdam gestas, quas nosse satis sit ad vitae formandae exemplum, quo modo ii, qui nunc optimi sunt, praedicant. Multominus si penitus taceatur & leges homi- num decretaque patrum vice eius doceantur. Iam sunt non pauci, qui eo studio Christum praedicant & legunt, ut affectus humanos mo- veant ad condolendum Christo, ad indignandum Iudaeis, & id ge- nus alia puerilia & muliebria delyramenta. Oportet autem, ut eo fine praedicetur, quo fides in eum promoveatur, ut non tantum sit Chri- stus, sed tibi & mihi sit Christus, & id in nobis operetur, quod de eo dicitur, & quod ipse vocatur. Haec autem fides nascitur, & servatur ex hoc, si praedicatur, quare Christus venerit, quid attulerit, & dederit, quo usu & fructu acceptandus sit. Hoc fit, ubi recte do- cetur Christiana libertas, quam ex ipso habemus, & qua ratio- ne, omnes Christiani, reges & sacerdotes sumus, in quo omnium domini sumus, & quicquid egerimus coram deo placitum & acceptum esse confidimus, sicut hactenus dixi.
Cuius enim cor, haec audiens, non totis medullis gaudeat,**Fructus optimae praedicati cuis. & tanto solatio accepto non dulcescat in amorem Christi? adc4v quem amorem, nullis unquam legibus aut operibus pervenire potest. Quis est, qui tali cordi nocere possit, aut ipsum pavefa- ciat? Si irruat conscientia peccati, aut horror mortis, paratum est sperare in domino, nec timet ab auditione ista mala, nec commovetur, donec despiciat inimicos suos. Credit enim iustitiam Christi. Suam esse, & peccatum suum iam non suum, sed Christi esse: At a facie iustitiae Christi, omne peccatum absorbeatur ne- cesse est, propter fidem Christi, sicut superius1 dictum est, discitque cum Apostolo, morti & peccato insulatare & dicere: Ubi est mors victoria tua? ubi est mors / stimulus tuus? Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati, lex. Deo autem gratias, qui de- dit nobis victoriam per Ihesum Christum dominum nostrum. Absorpta enim est mors victoria non tantum Christi, sed & no- stra, quia per fidem nostra fit, & in ipsa & nos vincimus.
Haec dicta sint de interiore homine, de eius libertate & de principe iustitia fidei, quae nec legibus, nec operibus bonis in- diget quin noxia ei sunt, si quis per ea praesumat iustificari. Nunc**Quaestio eorum que Lutherum immo quod fides non intelligunt. ad alteram partem revertamur ad externum hominem. Hic enim respondebitur illis omnibus, qui verbo fidei & iis, quae dicta sunt offensi, dicunt. Si fides omnia facit & sola ad iustitiam sa- tis est, cur ergo praecepta sunt bona opera? Ociabimur ergo & nihil operabimur, fide contenti. Respondeo, Non sic impii non sic. Vere quidem sic haberet res ista, si penitus & perfecte, inter- ni & spirituales essemus, quod non fiet, nisi in novissimo die resurrectionis mortuorum, donec in carne vivimus, non nisi incipimus & proficimus, quod in futura vita perficietur, prop- ter quod Apostolus Ro. viii. appellat primitias spiritus, quod in hac vita habemus, accepturi scilicet decimas & plenitudinem spiritus in futuro. Ad hanc partem pertinet, quod supra2 posi- tum est, Christianum esse omnium servum & omnibus subie- ctum. Qua enim parte liber est, nihil operatur, qua autem servus est, omnia operatur. quod qua ratione fiat videamus.
Quanquam homo (ut dixi) intus secundum spiritum per fidem abunde satis iustificetur, habens quicquid habere debet, nisi quodhancd1rhanc ipsam fidem & opulentiam oportet de die in diem au- gescere, usque in futuram vitam, tamen manet in hac vita mor- tali super terram in qua necesse est ut corpus suum proprium re- gat, & cum hominibus conversetur. Hic iam incipiunt opera,**Unde opera incipiant. hic non est ociandum, hic certe curandum, ut corpus, ieiuniis, vigiliis, laboribus aliisque disciplinis moderatis, exerceatur & spi- ritui subdatur, ut homini interiori & fidei obediat & confor- mis sit, nec ei rebellet, aut ipsum impediat, sicut est ingenium eius, si coercitus non fuerit. Interior enim homo conformis deo, & ad imaginem dei creatus per fidem, & gaudet & iucun- datur, propter Christum, in quo tanta sibi collata sunt bona,**Negotium unicum hominis interioris. unde & hoc solum negocii sibi habet, ut cum gaudio & gratis deo serviat in libera charitate.
Hoc dum agit, ecce in carne propria offendit voluntatem con- trariam, quae mundo servire & quaerere quae sua sunt, nititur. Id quod spiritus fidei ferre non potest neque valet, & aggreditur, hilari studio ad opprimendam & coercendam eam. Sicut Pau- lus dicit Ro. vii. Condelector legi dei secundum interiorem ho- minem. Video autem aliam legem in membris meis, repugnan- tem legi mentis meae & captivantem me in legem peccati. Et alibi, castigo corpus meum, & in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar. Et Gal. v. Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum concupiscentiis suis.
Verum ea opera oportet, non ea fieri opinione, quo per ipsa**Qua opinione opera facienda. coram deo iustificetur quisquam, hanc enim falsam opinionem fides non feret, quae sola est iustitia coram deo, sed solum ea opinione, ut corpus in servitutem redigatur & purificetur a con- cupiscentiis suis malis, ita ut oculum non nisi vertat ad concu- piscentias expurgandas. Cum enim anima per fidem purgata sit & amans dei facta, vellet omnia pariter purgari, praecipue corpus proprium, ut omnia secum amarent & laudarent deum. Ita fit, ut homo exigente corporis sui causa ociari non possit, cogaturque ob id, multa bona operari, ut in servitutem redigat. Nec tamen opera ipsa, non id sunt, quo iustificetur, coram deo,Dd1vsed gratuito amore ea faciat in obsequium dei, nihil aliud intu- tus, quam divinum beneplacitum, cui per omnia vellet obsequi officiossime.
Hac ratione quisque seipsum erudire facile potest, qua mensu- ra**Qua ratione corpus castigandum. aut discretione (ut dicunt) corpus suum castigare debeat, tantum enim ieiunabit, vigilabit, laborabit, quantum satis esse viderit, ad corporis lasciviam & concupiscentiam premendam. **NotaQui vero praesumunt operibus iustificari, observant non mor- tificationem concupiscentiarum, sed ipsa tantum opera, arbi- trantes, si modo quam plurima & maxima fecerint, sese bene ha- bere & iustos factos esse, aliquando & cerebrum ledentes & na- turam extinguentes, aut saltem inutilem reddentes. Quae est ingens insipientia & ignorantia Christianae vitae & fidei, velle si- ne fide per opera iustificari & salvari.
Ut autem ea quae diximus facilius capiantur, similitudinibus**Similitudo egregia. ea monstremus. Debent opera hominis Christiani, per fidem suam ex mera gratuitaque misericordia dei iustificati & salvati, non alio loco haberi, quam opera fuissent Adae & Evae in paradiso & om- nium filiorum, si non peccassent, de quibus Gen. ii. sic dicitur: Posuit deus hominem, quem formaverat in paradisum, ut ope- raretur & custodiret illum. At Adam erat iustus & rectus a deo crea- tus, sineque peccato, ita, ut per suam operationem & custodiam, non opus habuisset iustificari & rectus fieri, sed ne ociosus iret, dedit ei dominus negotium, ut paradisum coleret & servaret. Quae fu- issent opera vere liberrima nullius gratia facta, nisi beneplaciti divini, non ad iustitiam obtinendam, quam iam habebat plene, quae & congenita fuisset nobis omnibus.
Ita & credentis hominis opera, qui per fidem suam denuo re- positus**Fides reponit in paradisum. est in paradisum & de novo recreatus, non eget operibus ut iustus fiat aut sit, sed ne ociosus sit, & corpus suum operetur & servet. sunt ei opera eiusmodi libertatis, solum intuitu divini be- neplaciti facienda nisi, quod nondum plene recreati sumus perfecta fide & charitate, quas augeri oportet, non tamen per opera,**Aliud exemplum. sed per seipsas. Aliud, Episcopus sacer, templum consecrans, pue -d2r ros confirmans, aut aliud quippiam officii sui faciens, non con- secratur iis ipsis operibus in Episcopum, immo, nisi ante esset consecratus Episcopus, nullum istorum operum quicquam vale- rent, essentque stulta & puerilia & ludicra. Ita Christianus per fi- dem suam consecratus bona facit opera, sed non per haec magis sacer aut Christianus efficitur, hoc enim solius fidei est, immo, nisi ante crederet & Christianus esset, nihil prorsus valerent om- nia sua opera, essentque vere impia & damnabilia peccata.
Vera itaque sunt haec duo verba, Bona opera non faciunt bo- num**Duo verba memoranda. virum, sed bonus vir facit bona opera. Mala opera non faciunt malum virum, sed malus vir facit mala opera. Ita, ut semper oporteat ipsam substantiam seu personam esse bonam ante omnia opera bona, & opera bona sequi & provenire ex bona persona. Sicut & Christus dicit: Mala arbor non facit bo- nos fructus, Bona arbor non facit malos fructus. Clarum autem**Simile. est, quod fructus non ferunt arborem, nec arbor crescit in fructibus. Sed ediverso arbores ferunt fructus, & fructus crescunt in arbo- ribus. Ut ergo necesse est, arbores esse priores fructibus suis, & fructus non faciunt arbores, neque bonas, neque malas, sed econ- tra arbores tales, faciunt tales fructus. Ita necesse est, primum personam ipsam hominis, esse bonam vel malam, antequam faciat bonum vel malum opus, & opera sua non faciunt eum ma- lum aut bonum, sed ipse facit opera sua aut mala aut bona.
Similia videri licet in omnibus artificiis. Mala domus vel bo- na**Aliud simile. non facit malum aut bonum fabrum, sed bonus aut malus faber, facit malam aut bonam domum. Et in universum, nullum opus facit artificem talem, quale est ipsum, sed artifex facit opus tale, qualis est ipse. Ita res se habet & in operibus hominum, qua- lis est ipse, sive in fide, sive in infidelitate, tale est & opus eius, bonum, si in fide, malum, si in infidelitate factum fuerit. Non autem id convertitur, ut quale sit opus, talis fiat & homo in fi- de vel infidelitate. Opera enim, ut non faciunt fidelem, ita nec iustum. At fides, ut facit fidelem & iustum, ita & bona opera. D ii
d2vCum ergo opera neminem iustificent, & hominem oporteat**Sola fides iustificat. esse iustum antequam operetur bonum, manifestissimum est, so- lam fidem esse, quae ex mera dei misericordia per Christum in verbo eius, personam digne & sufficienter iustificet & salvet, & nullo opere, nulla lege Christiano homini opus esse ad salutem, cum per fidem liber sit ab omni lege, & ex mera libertate om- nia gratuito faciat, quaecunque facit, nihil quaerens aut commodi aut salutis (cum iam satur & salvus sit gratia dei ex fide sua) sed solum beneplacitum dei.
Sic & infideli nullum opus bonum prodest ad iustitiam & sa- lutem**Infidelis non fit malus ex operibus.. Ediverso, nullum malum opus facit eum malum aut damnatum, sed incredulitas, quae personam & arborem malam fa- cit, mala & damnata facit opera. Unde dum bonus aut malus quisquam efficitur, non hoc ab operibus, sed a fide vel increduli- tate orditur. sicut Sapiens dicit, Initium peccati, apostatare a deo, et id est non credere. Et Paulus Heb. xi. Oportet accedentem cre- dere. Et Christus idem dicens. Aut facite arborem bonam, & fru- ctus eius bonos, aut facite arborem malam, & fructus eius malos. ac si dicat, Qui volet fructus bonos, habere, ab arbore incipiet & hanc bonam plantabit. Ita qui vult bona operari non ab ope- rando, sed a credendo incipiat, quod personam bonam facit. Non enim personam bonam facit, nisi fides, nec malam, nisi incredulitas.
Hoc sane verum est, operibus fieri hominem bonum aut malum**Opera hominem bonum faciunt, sed coram hominibus. coram hominibus, hoc autem fieri, est idem quod ostendi & cognosci quis sit bonus aut malus. ut Christus Matt. vii. dicit, Ex fructibus eorum, cognoscetis eos. At hoc totum in specie & extra manet, qua in re, plurimi falluntur, qui scribere & docere praesumunt bo- na opera, quibus iustificemur, interim fidei ne memorentur quidem, euntes in viis suis, falsi & fallentes semper, proficien- tes**Fons erroris quorundam. in peius, caeci caecorum duces, multis sese operibus fatigantes, & tamen nunquam ad veram iustitiam pervenientes. De quibus Paulus. i. Timot. iii. dicit. Habentes quidem speciem pietatis, vir- tutem autem eius abnegantes, semper discentes, & nunquam ad scientiam veritatis pervenientes.
d3rQui ergo cum istis caecis non voluerit errare, oportet ut ulterius prospiciat quam in opera, leges, aut doctrinas operum, immo averso ab operibus intutu, personam inspiciet, & qua ratione illa iustificetur, quae non operibus neque legibus, sed verbo dei (id est, promissione gratiae suae) & fide, iustificatur & salvatur, ut stet gloria maiestati divinae, quae nos non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam per verbum, gratiae suae salvos fecit credentes.
Facile ex his cognitu est, qua ratione sint opera bona reiicien- da**Regula intel ligentiae doctrinarum multarum. aut amplectenda, & qua regula, intelligendae sint omnium doctrinae de operibus datae. Si enim opera comparentur ad iu- stitiam, & perverso leviathan1 eaque falsa persuasione fiant, ut per ipsa iustificari praesumas, iam necessitatem imponunt, & liber- tatem cum fide extinguunt, & hoc ipso additamento bona iam non sunt, vereque damnabilia. Libera enim non sunt, & gratiam dei blasphemant, cuius solius est per fidem iustificare & salvare, quod opera non potentia praestare, impia tamen praesumptio- ne, per nostram hanc stultitiam affectant, ac sic in officium gratiae & gloriam eius violenter irruunt. Non ergo opera bona reiicimus,**Ratio doctrinae Lutheri. immo maxime amplectimur & docemus, non enim propter ip- sa, sed propter impium hoc additamentum, & perversam opinio- nem quaerendae iustitiae, ea damnamus, qua fit, ut solum in spe- cie appareant bona, cum revera bona non sint, quibus falluntur & fallunt, ceu lupi rapaces, sub vestimentis ovium.
Hic autem leviathan & perversa opinio in operibus insupera- bilis est, ubi deest syncaera fides, abesse enim non potest a sanctis**Opus leviathan. illis operariis, donec fides vastatrix eius veniat & regnet in cor- de. Natura per seipsam non potest eam expellere, immo ne cog- noscere quidem, quin eam ducit loco sanctissimae voluntatis, ubi si consuetudo accesserit, & hanc naturae pravitatem robo- raverit (sicuti factum est, per impios Magistros) incurabile ma- lum est, & infinitos irrecuperabiliter seducit ac perdit. Quare & si bonum est, de penitentia, confessione, satisfactione praedicare & scribere, si tamen hic sistatur, & non ad fidem usque docendamD iiid3vprocedatur, sine dubio deceptoriae & diabolicae sunt doctrinae. Sic enim Christus, cum suo Iohanne, non solum dixit, poeni- tentiam agite, sed addidit verbum fidei, dicens. Appropinqua- bit regnum coelorum.
Non enim alterum tantum, sed utrunque verbum dei praedi-**Fides erigenda in praedicationibus. candum est, nova & vetera proferenda de thesauro, tam vox le- gis quam verbum gratiae. Vocem legis proferri oportet, ut terre- antur & in suorum peccatorum notitiam reducantur, & inde ad poenitentiam & meliorem vitae rationem convertantur. Sed non hic sistendum, hoc enim esset solum vulnerare & non al- ligare, percutere & non sanare, occidere & non vivificare, dedu- cere ad inferos & non reducere, humiliare & non exaltare. Ideo & verbum gratiae & promissae remissionis, ad docendam & eri- gendam fidem, praedicari debet, sine quo, lex, contritio, poeni- tentia, & omnia alia frustra fiunt & docentur.
Supersunt quidem adhuc praedicatores poenitentiae & gra- tiae**Unde vel poenitentia vel fides., sed non explicant dei legem & promissionem eo fine & spi- ritu, ut disci queat, unde poenitentia & gratia veniant. Poeni- tentia enim ex lege dei, sed fides seu gratia ex promissione dei provenit. sicut dicit Ro. x. Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi, quo fit, ut homo per fidem divinae promission- is consoletur & exaltetur, qui per minas & timorem legis divi- nae, humiliatus & in sui cognitionem perductus est. Sic ps. xxix. Ad vesperum demorabitur fletus, & ad matutinum laetitia.
Haec dicta sint de operibus in genere, & simul de iis, quae**De operibus ad proximum. Christianus in proprium corpus exercet. Ultimo et de iis dice- mus, quae erga proximum suum operatur. Non enim homo sibi vivit soli in corpore isto mortali ad operandum in eo, sed & om- nibus hominibus in terra, immo solum aliis vivit & non sibi. In hoc enim corpus suum subiectum facit, quo syncerius & libe- rius queat aliis servire. sicut Paulus Ro. xiiii. dicit. Nemo sibi vi vit & nemo sibi moritur: Qui enim vivit, domino vivit, & qui moritur, domino moritur. Ideo non potest fieri, ut sit ociosus in hac vita, & absque opere, erga proximos suos: Necesse est enimd4r ut loquatur, agat, & conversetur cum hominibus. sicut Christus in similitudinem hominum factus habitu inventus est ut homo, et conversatus cum hominibus. ut Baruch. iii. dicit.
Nullo tamen horum opus ei est ad iustitiam & salutem. Ideo**Serviendum omnibus. in omnibus operibus suis, ea debet opinione esse formatus & huc solum spectare, ut aliis serviat & prosit in omnibus quae- cunque fecerit, nihil ante oculos habens, nisi necessitatem & co- moditatem proximi. Sic enim Apostolus iubet, ut manibus la- boremus, quo demus necessitatem habenti, cum potuisset di- cere, quo nos ipsos alamus, sed det (inquit) necessitatem ha- benti. Nam & in hoc ipsum, corporis curam habere Christia- num**Corporis cura quare habenda. est, quo per eius salutem & comoditatem laborare, res quaerere, & servare possimus, in subsidium eorum, qui indi- gent, ut sic membrum robustum serviat membro infirmo, & simus filii dei, alter pro altero sollicitus & laboriosus, invicem onera portantes, & sic legem Christi implentes. Ecce haec est ve- re**Christiana vita. Christiana vita, hic vere fides efficax est per dilectionem, hoc est, cum gaudio & dilectione prodit in opus servitutis liberri- mae, qua alteri gratis et sponte servit, ipsa abunde satura fidei suae plenitudine & opulentia.
Sic Philippenses cum Paulus docuisset, quam divites facti essent per fidem Christi, in qua omnia obtinuissent, docet eos dein- ceps, dicens: Siqua consolatio Christi, siquod solatium chari- tatis, siqua societas spiritus, implete gaudium meum, ut idem sapiatis, & eandem charitatem habentes unanimes idipsum sentientes, nihil per contentionem, neque inanem gloriam, sed in humilitate superiores invicem arbitrantes, non quae sua sunt, singuli considerantes, sed ea quae aliorum. Hic clare videmus, Vitam Christianorum ab Apostolo in hanc regulam esse posi- tam, ut omnia opera nostra ad aliorum comoditatem ordi- nentur, cum per fidem quisque suam sic abundet, ut omnia alia opera totaque vita ei superfluant, quibus proximo spontanea benevolentia serviat & benefaciat.
d4vAd hoc inducit Christum pro exemplo, dicens. Hoc sentite in vobis, quod & in Christo IESV, qui / cum in forma dei esset non rapinam arbitratus est, esse se aequalem deo, sed exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus & habitu inventus ut homo, factus est obediens usque ad**Deprauatores Apostolicae doctrinae. mortem. Hoc enim verbum Apostoli saluberrimum nobis obscura runt ii, qui vocabula apostolica, formam dei, formam servi, ha- bitum, similitudinem hominum, prorsus non intellexerunt, & ad naturas divinitatis & humanitatis transtulerunt, cum Paulus id velit Christum cum esset plenus forma dei, & omnibus bonis abundans, ita, ut nullo opere, nulla passione indiguerit, ut iu- stus & salvus fieret, habebat enim haec omnia statim ab initio sui, non tamen iis inflabatur, nec super nos elevabatur, & quan dam potentiam super nos sibi arrogabat, licet id iure potuisset. Sed contra, sic egit laborans, operans, patiens, moriens, ut si- milis esset caeteris hominibus, & habitu & gestu non aliud quam homo, quasi iis omnibus egeret & nihil haberet formarum dei, quod tamen totum propter nos foecit, ut nobis serviret, & nostra fierent omnia, quae hac forma servi operaretur.
Ita christianus, quemadmodum caput suum Christus, per fidem**Christianus se Christo conformet. suam plenus & satur contentus esse debet hac forma dei per fidem obtenta (nisi quod, ut dixi, ipsam hanc fidem augere debet,) donec perficiatur) haec enim vita, iustitia, & salus eius est, perso- nam ipsam servans, & gratam faciens, omniaque tribuens, quae Christus habet, ut supra dictum est. Et Paulus Gal. i. confirmat, dicens. Quod autem in carne vivo, in fide filii dei vivo. Et quan- quam sic liber est ab omnibus operibus, debet tamen rursus se exi- nanire hac in libertate, formam servi accipere, in similitudinem hominum fieri, & habitu inveniri ut homo, & servire, adiuvare, & omnimodo cum proximo suo agere, sicut videt secum actum & agi a deo per Christum, & hocipsum gratis, nulloque respectu, nisi divini placiti, & ita cogitare.
En mihi indigno damnatoque homuntioni, citra omne me- ritum**Fiducia Christiana., mera, gratuitaque misericordia, dedit deus meus in Christo,omnese1romnes divitias iustitiae & salutis, ut amplius nulla re prorsus in- digeam, nisi fide, quae credat hoc se sic habere, huic ergo tali patri, qui me suis his inaestimabilibus divitiis obruit, cur non li- beraliter, hilariter, toto corde, spontaneoque studio, omnia fa- ciam, quaecunque sciero placita & grata coram illo esse? Dabo itaque me quendam Christum proximo meo, quemadmodum Christus sese praebuit mihi, nihil facturus in hac vita, nisi quod videro proximo meo necessarium, comodum & salutare fore, quandoquidem per fidem, omnium bonorum in Christo abundans sum.
Ecce sic fluit ex fide, charitas & gaudium in domino, & ex cha- ritate**Fidei fructus., hilaris, libens, liber, animus ad sponte serviendum proxi- mo, ita ut nullam habeat rationem, gratitudinis, ingratitudi**Vide mi lector quam digne damnatus Lutherus. nis, laudis ac vituperii, lucri aut damni. Neque enim agit hoc, ut homines sibi demereatur, nec inter amicos inimicosque dis- cernit, nec gratos, nec ingratos suspicit, sed liberrime libentissi- meque dispergit se & sua, sive ea perdat in ingratis, sive mereat: Sic enim & pater eius facit, omnibus omnia distribuens abun- danter & liberrime, faciens solem suum oriri super bonos & ma- los: Ita filius nihil nisi gratuito gaudio, quo in deo per Chri- stum delectatur, tantarum rerum largitore, facit & patitur.
Vides ergo, si cognoscimus ea, quae nobis data sunt maxi- ma**Cognoscendum quam magna donata nobis. & preciosa (ut Paulus ait) mox per spiritum diffundi in cordibus nostris charitatem, qua liberi, hilares, omnipoten- tes, operatores, & omnium tribulationum victores, proximo rum servi, nihilominus tamen omnium domini sumus. Qui ve- ro non cognoscunt donata sibi per Christum, iis Christus fru- stra natus est, per opera illi incedunt, ad istarum rerum gustum & sensum nunquam perventuri. Igitur sicut proximus noster ne- cessitatem habet, & nostra abundantia indiget, ita & nos coram deo necessitatem habuimus, & misericordia eius indiguimus, ideo sicut pater coelestis nobis in Christo gratis auxiliatus est, ita & nos debemus gratis per corpus & opera eius, proximo no stro auxiliari, & unusquisque alteri, Christus quidam fieri, ut simus mutuum Christi, & Christus idem in omnibus, hoc est, vere Christiani. E
e1vQuis ergo comprehendere queat, divitias & gloriam Christia- nae**Gloria vitae Christianae. vitae, quae omnia potest & habet, & nullius indiget, pecca- ti, mortis, inferni, domina, simul tamen omnibus serva & ob- sequiosa, & utilis? Sed quae proh dolor hodie in toto orbe ig- nota est, nec praedicatur nec quaeritur, adeo ut prorsus nostrum nomen ipsimet ignoremus, cur Christiani simus & vocemur.**Christiani quare nominemur. certe a Christo sic vocamur, non absente, sed inhabitante in nobis, idest, dum credimus in eum & invicem mutuoque su- mus alter alterius Christus, facientes proximis, sicut Christus nobis facit. At nunc hominum doctrinis, non nisi merita, prae- mia, & ea quae nostra sunt docemur quaerere, & ex Christo non nisi exactorem longe prae Mose severiorem fecimus.
Eiusdem fidei exemplum prae caeteris, praebuit & beata vir- go**Diva dei genitrix exemplar fidei., dum (ut Lucae. ii. scribitur) purificabatur secundum legem Mosi, more omnium mulierum, cum tamen lege tali non tene- retur, nec purificari opus illi fuit, subiecit se tamen sponte & li- bera charitate legi, similis facta caeteris mulieribus, ne offende- ret, aut contemneret eas. Non ergo iustificata fuit hoc opere, sed iusta fecit hoc gratuito & libere: ita & nostra opera fieri debent, non iustificandi gratia, cum prius fide iustificati facere debea- mus omnia libere & hilariter propter alios.
Et sanctus Paulus discipulum suum Timotheum circuncide- bat**Paulus docet opera., non quod opus esset illi ad iustitiam circuncisione, sed ne offen- deret aut contemneret infirmos in fide Iudaeos, qui necdum po- terant capere fidei libertatem. At contra, ubi contempta liber- tate fidei, urgebant circuncisionem esse necessariam ad iusti- tiam, restitit & Titum circuncidi non permisit, Gal. ii. Si- cut enim nullius infirmitatem in fide offendere aut contemne- re voluit cedens eorum voluntati ad tempus, ita rursus noluit offendi aut contemni libertatem fidei ab induratis iustitiariis, incedens media via, parcens infirmis ad tempus & resistens in- duratis semper, ut omnes ad fidei libertatem converteret. Eodem studio & nostra fieri debent, ut infirmos in fide suscipiamuse2r (ut Ro. xiiii. docet) sed magistris operum induratis fortiter resistamus. De quo latius inferius dicemus.
Christus etiam, Matthaei. xvii. Ubi a discipulis suis petebatur**Christi domini exemplum. didrachmum, disputabat cum S. Petro, an ne filii regis li- beri essent a censibus, & Petrus hoc affirmasset, Iussit tamen, ut iret ad mare, dicens. Ne scandalisemus eos, vade & piscem qui primo ascenderit, tolle, & aperto ore eius, invenies statherem, quem tollens, da pro me & pro te. Hoc exemplum pulchre va let ad propositum, in quo Christus se & suos appellat liberos & filios regis, qui nullius egeant, & tamen sponte se submittit & solvit censum. Quantum ergo hoc opus Christo necessarium, aut utile fuit ad iustitiam & salutem, tantum valent omnia alia sua & suorum opera ad iustitiam, cum sint omnia iustitia po- steriora, & libera, tantum ad aliorum obsequium & exemplum facta.
Talia sunt, quae & Paulus Ro. xiii. & Titoth. iii. praece- pit, ut potestatibus subditi sint, & ad omne opus bonum pa- rati**Capite religio si omnes Lutherum, & sinite doctorem vestrum esse., non ut per hoc iustificentur, cum iam iusti sint ex fide, sed ut in libertate spiritus, per haec aliis & potestatibus servirent, & eorum voluntati gratuita charitate obsequerentur. Talia opor- tuit esse & omnium collegiorum, monasteriorum, sacerdo- tumque opera, ut quisque suae professionis & status opera solum in hoc faceret, ut per haec non iustitiam, sed corporis sui subiectio- nem exerceret, aliis in exemplum, qui & ipsi opus habent cor poris sui castigatione. Deinde ut aliis dumtaxat obsequerentur ad eorum voluntatem, gratuita charitate, hoc tamen semper & summa cura observato, ne vana fidutia praesumat per ipsa, quisquam iustificari, mereri, aut salvus fieri, quod solius fidei est, ut sepius dixi.
Si quis ergo hanc scientiam haberet, facile se posset gerere ci**Scientia Christiani veri. tra periculum, in infinitis illis mandatis & praeceptis Papae, Episcoporum, Monasteriorum, Ecclesiarum, principum & ma gistratuum, quae aliqui stulti pastores, sic urgent, quasi ad iusti tiam & salutem sint necessaria, appellantes praecepta Ecclesiae,E iie2vcum sint nihil minus, Christianus enim liber, sic dicet, Ego ie- iunabo, orabo, hoc & hoc faciam, quod per homines man- datum est, non quod mihi illo sit opus ad iustitiam & salutem, sed quod in hoc morem geram Papae, Episcopo, communi- tati illi, & illi magistratui, aut proximo meo ad exemplum, fa ciam & patiar omnia. Sicut Christus mihi multo plura fecit & passus est, quorum ipse nullo prorsus egebat, factus propter me sub lege, cum non esset sub lege. Et quamvis tyranni vim aut iniuriam faciant, hoc exigentes, non tamen nocebit, do- nec contra deum non fuerit.
Ex iis omnibus quisque poterit certum iuditium & fidele dis- crimen**Pastorum bonorum discrimen a malis. omnium operum & legum accipere, & scire, qui sunt caeci, stulti, & qui veri & boni pastores. Nam quodcunque opus non huc solum dirigitur, ut fiat vel ad castigandum corpus, vel ad obsequium proximi (modo contra deum nihil postulet) non est bonum nec Christianum. Et hinc ego vehementer me tuo, pauca vel nulla collegia, monasteria, altaria, officia Ec- clesiastica, esse Christiana hodie, nec non & ieiunia & preculas peculiares, de certis sanctis. Metuo inquam, in his omnibus quaeri, non nisi ea quae nostra sunt, dum arbitramur, per haec purgari peccata nostra, salutem inveniri: & sic funditus extin- guitur libertas Christiana, quod ex ignorantia fidei Christia- nae & libertatis, venit.
Quam ignorantiam & libertatis oppressionem, plurimi cae cissimique pastores sedulo confirmant, dum populos in ea stu- dia sollicitant & urgent, laudando ea, & suis indulgentiis inflan- do**Consilium., fidem autem nunquam docendo. Ego autem tibi consultum volo, si quippiam voles orare, ieiunare, aut in Ecclesiis fundare (ut vo cant) cave facias, eo fine, quo tibi aliquid comodi, sive tem- poralis**Fides sola curanda., sive aeterni pares. Iniuriam enim fidei tuae facies, quae so la tibi omnia praebet, ideo sola curanda, ut augeatur sive ope- ribus, sive passionibus exercita: sed da, quod das, libere & gra tis, ut alii ex te tuaque bonitate augescant, & bene habeant. Sic enim eris vere bonus & Christianus. Quid enim tibi bona &operae3ropera tua, quae ad corporis castigationem superabundant, cum abundes pro te per fidem tuam, in qua tibi omnia donavit deus?
En ista regula oportet, ut quae ex deo habemus, bona fluant**Regula ad fraternam charitatem. ex uno in alium, & comunia fiant, ut unus quisque proximum suum induat, & erga eum sic se gerat, ac si ipse esset in loco il- lius. E Christo fluxerunt & fluunt in nos, qui nos sic induit & pro nobis egit, ac si ipse esset, quod nos sumus. E nobis fluunt in eos, qui eis opus habent, adeo, ut & fidem & iustitiam meam oporteat coram deo poni, pro tegendis & deprecandis proxi- mi peccatis, quae super me accipiam, & ita in eis laborem & ser viam, ac si mea propria essent, sic enim Christus nobis fecit. Haec est enim vera charitas, synceraque Christianae vitae regula. Ibi autem vera & syncera est, ubi vera & syncera fides est. Hinc Apostolus. i. Corint. xiii. Charitati tribuit, quod non quaerit quae sua sunt.
Concludimus itaque, Christianum hominem non vivere in seipso,**Christianus vivit in Christo & proximo. sed in Christo & proximo suo, aut Christianum non esse in Christo per fidem, in proximo per charitatem: per fidem sursum rapitur su pra se in deum, rursum per charitatem labitur infra se in proxi- mum, manens tamen semper in deo, & charitate eius. Sicut Christus Iohan. i. dicit, Amen dico vobis, deinceps videbis coe lum apertum & Angelos dei ascendentes & descendentes super filium hominis. Et haec de libertate satis, quae ut vides, spiritua lis veraque est, libera faciens corda nostra ab omnibus peccatis, legibus & mandatis (sicut dicit Paulus. i. Timo. i. Lex iusto non est posita) quae superat omnes alias libertates externas, quantum coelum superat terram, quam nos Christus faciat & intellige- re & servare. AMEN.
IN FINE, propter eos quibus nihil tam bene dicitur, quod**Contra libertatem carnis. non depravent male intelligendo, addendum est, si ta- men & idipsum intelligere possint. Sunt quam plurimi, qui hanc libertatem fidei audientes, mox eam in occasionem car- nis vertant, omnia sibi statim licere arbitrantes, nec alia re ullaE iiie3vliberi & Christiani videri volentes, quam contemptu & reprehen sione cerimoniarum, traditionum, legum humanarum, quasi ideo Christiani sint, quia statis diebus non ieiunant, aut aliis ieiunantibus ipsi carnes comedunt, aut preculas usitatas omit- tunt, suspenso naso, praecepta hominum illudentes. Caetera ve ro ad Christianam religionem pertinentia prorsus posthaben- tes**Contra fiduciam operum.. Quibus pertinacissime resistunt ex altera parte, ii, qui sola observantia & reverentia cerimoniarum nituntur salvi fieri, qua- si ideo salvi sint, quia statis diebus ieiunant aut a carnibus absti nent aut certas preces orent, iactantes praecepta Ecclesiae & pa- trum, nec ipsi pili facientes, ea quae syncaerae sunt fidei nostrae. Utrique culpabiles plane, quod rebus neglectis gravioribus & ad salutem necessariis, super rebus iis leviculis & non necessariis tanto tumultu conflictantur.
Quanto rectius Paulus Apostolus, media via incedere do- cet, & utrunque latus damnat, dicens. Qui manducat, mandu- cantem non spernat: Et qui non manducat, mandu- cantem non iudicet: Vides hic, quod ii, qui cerimonias non pietate, sed mero contemptu omittunt & vituperant, reprehendantur, cum Apostolus doceat non contemnere, scientia enim eos inflat. Rursum pertinaces alteros docet, ut non iudicent illos: Neutri enim charitatem aedificantem invicem custodiunt. Quare hic audienda est scriptura, quae docet, ut nec ad dextram nec ad si nistram declinemus, sed sequamur iustitias domini rectas laeti- ficantes corda, ut enim non iustus est quisquam, quia operibus & ritibus cerimoniarum servit & addictus est, ita nec iustus ex eo censebitur solo, quod illa omittit & contemnit.
Non enim liberi sumus per fidem Christi ab operibus, sed ab opinionibus operum, idest, a stulta praesumptione iustificatio nis per opera quaesitae. Fides enim conscientias nostras redimit, rectificat, & servat, qua cognoscimus iustitiam esse non in ope ribus, licet opera abesse neque possint, neque debeant. sicut sine cibo et potu & universa corporis istius mortalis opera esse non possu- mus, non tamen in eis iustitia nostra sita est, sed in fide, nec tamene4r illa ob id contemnenda sunt aut omittenda. Sic in mundo su- mus necessitate vitae huius corporis coacti, sed non ex hoc iusti sumus. Regnum meum non est hinc, seu de hoc mundo, ait Christus, sed non dixit: Regnum meum non est hic, seu in hoc mundo. Et Paulus: Licet in carne ambulemus, non tamen se- cundum carnem militamus. Et Gal. i. ‘Quod vivo in carne, in fide vivo filii dei. Sic, quod facimus, vivimus, sumus in operi- bus**Quo modo cum pertinacibus agendum. & cerimoniis, necessitas huius vitae facit & corporis regendi cura, non tamen in his iusti sumus, sed in fide filii dei. Quare Christiano per medium eundum est, & duo illa genera homi- num sibi proponenda: Aut enim occurrunt ei pertinaces, ob- durati cerimoniistae, qui sicut aspides surdae nolunt audire veri- tatem libertatis, sed suas cerimonias, tanquam iustificationes ia- ctant, imperant, & urgent sine fide: quales erant olim Iudaei, nolentes intelligere ut bene agerent, his oportet resistere, con- traria facere, & fortiter scandalisare, ne opinione ista impia, plurimos secum fallant, in horum oculis expedit comedere carnes, solvere ieiunia, & alia pro libertate fidei facere, quae pro summis peccatis habent, dicendumque de eis: Sinite eos, caeci sunt & caecorum duces, hoc enim modo & Paulus Titum noluit cir cuncidi, cum illi urgerent. Et Christus defendit Apostolos, quod sabbato vellebant spicas & multa similia.
Aut occurrunt simplices, idiotae, ignari & infirmi in fide (si- cut**Ad simplices. Apostolus vocat) qui nondum possunt capere libertatem istam fidei, etiam si vellent: his parcendum est, ne offendantur & deferendum eorum infirmitati, donec plenius erudiantur. Hii enim quia malitia indurata non faciunt nec sentiunt ita, sed sola imbecillitate fidei, propter eorum scandalum vitandum, ser vanda sunt ieiunia & alia, quae ipsi necessaria arbitrantur, hoc enim charitas exigit, quae neminem laedit, sed omnibus servit. Non enim sua culpa, sed pastorum suorum, infirmi sunt, qui laqueis & armis traditionum suarum eos captivaverunt & male percusserunt, a quibus debuerant liberari & sanari fidei liberta- tisque doctrina. Sic Apostolus Ro. xiiii. Si esca mea scandalizat
e4vSeu ut Apostolus ait, Semper discentes, & nunquam ad scientiam veritatis pervenientes. Videntur enim velle aedificare seseque pa- rant, & tamen non aedificant unquam, Ita manent in specie pie- tatis, & virtutem eius non attingunt:
Placent tamen interim sibi in his studiis, ausi etiam omnes**In insigniter superstitiosos. alios iudicare, quos simili operum pompa non fulgere vident, cum hoc vano sumptu & abusu donorum dei, si fide essent im buti, grandia potuissent in suam & aliorum salutem efficere. Verum cum natura humana & ratio (ut vocant) naturalis, sit naturaliter superstitiosa, & propositis quibusque legibus & ope- ribus, prompta sit in opinionem iustificationis per ea adi- piscendae his adde, quia usu omnium legislatorum terrenorum, in eundem sensum est exercita & firmata, impossibile est, ut per seipsam se exuat a servitute illa operaria, in libertatem fidei cog- noscendam, ideo oratione opus est, ut dominus nos trahat, & theodidactos, idest, dociles deo faciat, & ipse in cordibus no- stris (sicut promisit) legem scribat, alioquin actum est de no- bis**Sapientia lex unde observatur.. Nisi enim ipse doceat intus hanc sapientiam in mysterio ab sconditam, natura non potest nisi damnare eam, & haereticam iudicare, quia scandalisatur in ea & stulta ei apparet, sicut olim in prophetis & Apostolis vidimus accidisse, sicut & nunc mihi & mei similibus faciunt, impii & caeci pontifices cum suis adu- latoribus, quorum aliquando nobiscum misereatur deus, & super nos il- luminet vultum suum, ut cognoscamus in terra viam eius, in omnibus gentibus salutare eius. Qui est benedictus in saecula.
Transcribed from: Taylor Institution Libraryshelfmark ARCH.8o.G.1521(10). Images scanned from Taylor Institution Library shelfmark ARCH.8o.G.1521(10).
PNG
This is a facsimile and transcription of De Libertate Christiana. It is held by Taylor Institution Library (shelf mark ARCH.8o.G.1521(10)).
The transcription was encoded in TEI P5 XML by Madeleine Ahern.
Created by encoding transcription from printed text.
This semi-diplomatic digital edition of De Libertate Christiana does not include a transcription of Epistola Lutheriana ad Leonem Decimum Summum Pontificem. All abbreviations have been resolved and all long s ('ſ') have been adjusted to a modern s ('s'). U and v have been rendered in accordance with modern usage. Line and paragraph breaks reflect the original print formatting. Symbols including "&" and "?" have been transcribed as they appear in print.